Alexius Arakčeev
Obitus: 21 Aprilis 1834; Gruzino
Patria: Imperium Russicum
Familia
Insignia heraldica
Alexius Andreae filius Arakčeev (Russice Алексей Андреевич Аракчеев, tr. Aleksej Andreevič Arakčeev; natus die 4 Octobris 1769 in gubernio Novogardiensi Imperii Russici, mortuus die 3 Maii 1834 in vico Gruzino gubernii Novogardiensis Imperii Russici) fuit rerum militarium et politicarum peritus Russicus, qui fidem magnam imperatorum Pauli I et Alexandri I meruit, potestatem peculiarem in demidio secundo regiminis Alexandri I habuit. Anno 1797 baronis, anno 1799 autem comitis titulum obtinuit. Reformationes ad res tormentarias exercitus Russici introduxit, anno 1803 inspector tormentorum factus. Annis ab 1808 ad 1810 minister militaris Imperii Russici erat. Ab anno 1812 praefectus supremus Cancellarii Imperatoris Russici fuit. Ab anno 1817 officium praefecti supremi "coloniarum militarium" (quarum incolae se item ad res militares et agriculturam applicabant) tenebat.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Alexium Arakčeev spectant. |
- Pagina de Alexio Arakčeev Encyclopaediae Sovieticae Magnae editiones tertiae (Russice)
- Pagina de Alexio Arakčeev Encyclopaediae Russicae Magnae (Russice)
- Аммон Ф. Г. В фаворе у кесаря: Александр I и Аракчеев (Russice)
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |