Aliberium
Locus: 38°24′30″N 24°2′30″E
Numerus incolarum: 5 084, 5 214, 5 059, 4 827, 2 734
Gestio
Aliberium (Graece: Αὐλών, Αὐλῶνος[1]; Catharevusa: Ἀλιβέριον; Neograece: Αλιβέρι), est urbs 5686 incolarum (status: 2001) in insula Graeca Euboeae. Pars est unitatis popularis (δημοτική ενότητα) Taminaeorum et sedes demi Cymae-Aliberii.
Geographia
[recensere | fontem recensere]Aliberium in colle iacens a Sinu Euboico meridiano duobus chiliometris abest, pars litoralis ac portus Aliberii est Carabus (Κάραβος), quae est est etiam medius periegesis locus regionis. a Chalcide, regionalis Euboeae unitatis capitis, 52 chiliometra in austro-orientem versus sita est, a Cyma in meridiem, a Carysto in boreo-occidentem.
Aliberium imprimis industria vivit. Maxima Graecia officina caementi Aliberii collocata est, praeterea electrificina publica, quae primo (1955 operari coepit) carbone usa est, nunc, quod carbo exhaustus esse videtur, petroleo. In regione etiam marmor profertur.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ The Polis as an Urban Centre and as a Political Community Page 432 A Mogens Herman Hansen ISBN 87-7304-291-9
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- GTP Travel Pages - Aliberium (Anglice ac Neograece)
- Marmor griseum Aliberii
- Marmor griseum Aliberii (alia pagina)
- Neograece: