Jump to content

Allia Potestas

E Vicipaedia
Inscriptio sepulcralis Alliae Potestati (utere nexum hypertextualem imaginis ut transcriptionem verborum legas).

Allia Potestas fuit liberta quae Perusiae inter saecula primum et quartum aerae vulgaris vixit.[1]

Solum noscimus eam inscriptione sepulcrali inventa Romae anno 1912, in qua alteruter amatorum animi corporisque praestantiam mulieris amatae laudat. Polyandriam (certe non sensu legali, sed solum sensu sociologico) Alliae ita describit:

Haec duo dum vixit iuvenes ita rexit amantes
exemplo ut fierent similes Pyladisque et Orestae
una domus capiebat eos unusque et spiritus illis.

Suspicantur Alliam originis Graecae esse et nomen Potestas versionem nominis Graeci Δύναμις esse.[2]

  1. Horsfall, N: CIL VI 37965 = CLE 1988 (Epitaph of Allia Potestas): A Commentary, ZPE 61: 1985
  2. Maureen B. Fant, Mary R. Lefkowitz, Women's Life in Greece and Rome, Londinii et Novi Eboraci, anno 2016 (nota 8 in pag. 51 apud Google Books).
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!