Aloysia Sygaea
Aloysia Sygaea Toletana[1], nata Luisa Sigea de Velasco in Tarancón circa annum 1522 et mortua Burgis 13 Octobris anno 1560, fuit poetria et scriptrix Latina Hispanicae originis.
Vita et opera
[recensere | fontem recensere]Didaci Sygaei nobilis filia fuit, qui, in Universitate Complutensi educatus, e Castella post bellum popularium in Lusitaniam fugit; ipse filiis praeceperat, unde Aloysia linguam Latinam bene cognovit. Maria Lusitanica, Emmanuelis I regis et Heleonorae filia, amica, discipula et patrona Aloysiae facta est. Ad nuptias eius cum Philippo principe Aloysia Syntram anno 1553 carmen suum bucolicum multo laudatum composuit. Mariae et Duarum virginum colloquium de vita aulica et privata dedicatum est, anno 1562 editus.
Anno 1552 Aloysia Francisco de Cuevas nupta est et anno 1558 ambo ad aulam Mariae Austriacae venerut, sed illa mox mortua est. Andreas de Resende(pt) epitaphium tale Aloysiae composuit:
- Hic sita Sigaea est: satis hoc: qui cetera nescit
- Rusticus est: artes nec colit ille bonas.
Nicolai Chorerii Satyra sotadica de arcanis Amoris et Veneris diu falso Aloysiae attribuebatur.
Epistolas quoque reliquit, inter quas et Paulo III pontifici epistola exstat.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Imaginem vide. Saepe et Sigaea.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- De Sygaea in Lexico biographico Hispanico (Hispanice)
- De Sygaea in Lexico encyclopaedico Brockhaus et Efron (Russice)
- Duarum virginum colloquium..., manuscriptum
- Syntra cum versione Hispanica