Jump to content

Alphonsus Weische

E Vicipaedia

Alphonsus Weische sive Alfonsus Weische (natus Alfons Weische Menedinnae[1] die 17 mensis Ianuarii anno 1932, mortuus Monasterii Guestphalorum die 1 Iunii 2023) fuit professor philologiae emeritus. Postquam philosophiam, theologiam, philologiam didicit, anno 1960 Monasterii Guestphalorum? de Ciceronis philosophia disseruit.[2] Professor factus ex anno 1970 praecipue vim verborum Latinorum perscrutabatur. Latinitatem vivam cum vehementer coleret, fuit inter eos, qui Latinitati Vivae Provehendae Associationem anno 1987 condiderunt.

Iussus ab Ordine Philosophorum Universitatis Monasteriensis Latina diplomata per tria decennia conscripsit, cum homines de litteris bene meriti titulo 'Doctoris honoris causa' ornabantur. Inter eos erant Ioannes Claudius Juncker, Wolfgangus Thierse, et Geert Mak. Etiam composuit multa carmina Latina variis metris utens, quibus laudavit vitam, animum, mores complurium hominum, qui in studiis classicis excellunt. Praeterea Latine egit de diversis rebus opusculis publice factis.

Eius scripta

[recensere | fontem recensere]
  • 1999: Quam varie et diverse Empedocles et Lucretius praepositionibus usi sint, parva de linguis comparandis diputatio. in: Donum Natalicium Nicolao Sallmann sexagesimum quintum annum agenti a fautoribus Linguae Latinae vivae oblatum. Edidit Jürgen Blänsdorf. Würzburg, p. 11 - 20
  • 2003: Cur exercitationes Latinas diligam, in: Altera Ratio
  • 2005: Angelus Camillus Decembrio quomodo inter varias observationes demonstret substantiva officio poetico epithetorum fungi posse, in: Alandae
  • 2006: Ernestus Renan, in: Navigare necesse est. Miscellania Gaio Licoppe dicata. Edidit Francisca Licoppe-Deraedt. Bruxelles, p.205 - 209
  • 2011: Carmen gratulatorium: Guy Licoppe octo decies per annos, in: Melissa, n° 163, Bruxellis, 2011, p. 16.
  1. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
  2. Weische, Alfons: Cicero und die Neue Akademie: Untersuchungen zur Entstehung u. Geschichte d. antiken Skeptizismus, Monasterii 1961, ISBN (secundae impressionis) 3-402-05392-6.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]