Jump to content

Anamnesis (Medicina)

E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Anamnesis (discretiva).

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Anamnesis sive historia medica in medicina est memoria et narratio aegroti de signis mali eius. Etiam notitia huius narrationis anamnesis appellatur. Nimirum temporibus anterioribus anamnesis, una cum diagnosi et prognosi, erat pars semioticae medicae, scientiae enim signorum.

Quamquam cursus anamnesis inter morbos et disciplinas medicas diversos in parte maxime variat, structura generalis observari potest: primum aeger de symptomatibus principalibus interrogatur, deinde de initio cursuque, denique de aliis morbis anterioribus. Postea medicus aegrum quaerens notitiam systematum organorum cognoscebat. Historia familiae medica, mala infantiae, historia socialis, consumptio drogarum medicamentorumve, regularis vel irregularis, allergiae, historia et sexualis et gynaecologica et obstetrica momenta maxima habebant.

Ex symptomatibus praesentibus et anterioribus coniectura de natura morbi, et demum nomine diagnosis medicae oriri potest.

Vocabulum anamnesis de verbis Graecis ἀνά 'sursum' et μνήσις 'memoria' derivatur. In philosophia Platonica, ἀνάμνησις (anamnesis) ad scientiam mentis aeternam spectat.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Robertus Herrlinger (1971): Anamnese. In: Ritter (ed.): Historisches Wörterbuch der Philosophie. Stutgardiae/Basileae, vol. 1, pp. 262 seq. (Theodisce)
  • Iohannes Gärtner (ed.) (1970): Ἰατρικἁ ἐρωτήματα - Rufi Ephesii Quaestiones medicinales. Lipsiae, Teubner (Graece)
  • Haak HL, Horstmanshoff HF (2006): The anamnesis in antiquity; medical questions by Rufus Ephesius (1st to 2nd century AD); Ned Tijdschr Geneeskd. vol. 150, pp. 2825-2829 (Anglice)

Nexus interni