Jump to content

Andreas Cseh

E Vicipaedia
Wikidata Andreas Cseh
Res apud Vicidata repertae:
Andreas Cseh: imago
Andreas Cseh: imago
Andreas Cseh: subscriptio
Andreas Cseh: subscriptio
Nativitas: 12 Septembris 1895; Luduș
Obitus: 9 Martii 1979; Haga
Patria: Romania, Hungaria
Andreas Cseh sodales exploratores Esperanticos Aquinci congregatos anno 1931 visitat.

Andreas Georgius Ioannes vulgo Andor Gergely János Cseh (natus Ludi in Transilvania in Circulo Mureș die 12 Septembris 1895; mortuus Hagae die 9 Martii 1979) fuit presbyter Catholicus Hungarus, qui inaudita linguae Esperanticae docendae ratione celebratus est. Quae ratio ex eius nomine Cseh-metodo appellabatur. Maximus vere vir fuit in historia Esperanticorum in Dacoromania.

Anno 1919 ordinationem sacerdotalem nactus pusillum tempus in variis oppidis operam spiritalem dabat. Iam novem annos ante in res Esperanticas inflammatus erat. Anno 1920 Cibinii cursus suos generis inusitati ellaboravit, unde invitatus est Novum Forum Siculorum ad homines Linguam internationalem secundum rationes novas docendos. Inde ventum est Claudiopolim, ubi vitam Esperanticam omnem in Romania disponere coepit. Autumno anni 1922, Henrico Fischer-Galati typographo invitante, Hilariopolim iit ad condendum Centrum Esperanticum Dacoromanicum (Esperanto-Centro Rumana), necnon ad praeconia multa facienda in situ et extra Dacoromaniae caput.

Ex anno 1921 proprius patriae suae legatus apud Universalem Societatem Esperanticam (UEA) creatus est, Anno 1924 episcopus Gustavus Carolus Mailáth declaravit se annuere omnibus inceptis Esperanticis et sacerdotem Cseh Esperanticis utcumque vacare posse declaravit. Eodem anno secretarius Consilii Medii Internationalis (Internacia Centra (ICK)) nominatus, terras multas visebat. Iuvit parare congressus universales Genavae (1925), Gedani (1927), Aquinci (1929) celebrandos. Autumno 1927 burgimagister Holmiae una cum Carolo rege eum invitavit ut magister fieret in Suecia et delectos curiae Suecicae ipsos idioma Zamenhofianum doceret. Anno 1929, prima cursus Csehiani editio in lucem prolata est sub aegide Foederationis Magistrorum Suecicae.

Tunc cursus innumerabiles habuit in Estonia, Francia, Germania, Lettonia, Batavia, Norvegia, et Helvetia. Anno 1930 in Batavia consedit. Cursibus eius successus felicissimi fuerunt, ita ut multis vera renascentia Esperantici venisse videretur. Tum magis magisque sentiebant opus esse cursibus praecipuis ad magistros erudiendos. Andreas Cseh revera talia seminaria instituit Aquinci anno 1929 et Arenaci. Qui conventus multos annos iterati sunt.

Die 24 Maii 1930 una cum Iulia Isbrücker eiusque marito Institutum Esperanticum internationale Csehianum (Internacia Cseh-Instituto de Esperanto) fundavit, quod eum personam non gratam apud UEA reddit. Participatio in Congressu Universali Cravociensi (1931) ei permissa non est. Anno 1932 commentariorum "La Praktiko" moderator princeps factus est, qui usque annum 1970 editi sunt. Anno 1931 eum viderunt pluries Berolinenses ubi porro docebat.

Anno 1942, cum Germani Bataviam occuparent, clam conventum est ad condendam sic dictam Unionem Universalem (Universala Ligo), cui diu praeerant Cseh et Iulia Isbrücker. Assecla rationis eius factus est etiam Iulius Baghy.

Domus Cibinii, ubi Cseh annis inter 1920 et 1921 vixit.

Res sine permissu superiorum gestae

[recensere | fontem recensere]

In successibus educatoriis felicibus Cseh nescivit episcopum Harlemi Ioannem Aengenent, ad vitanda matrimonia interconfessionalia, instructionem communem Catholicorum cum Protestantibus interdixisse. Contra Andream Cseh, qui et in dioecesi Harlemensi operam dabat, ius ecclesiasticum adhibitum est. Ordinem episcopalem nescium habens et linguae Nederlandicae vix peritus, laborem suum frugiferum continuavit, ut aliquando missionem canonicam perderet. In gerontocomio? Huize Royal, ubi Cseh habitabat, parochus Genemans visitatum venit. Implorabat omnia facienda esse ad iura sacerdotalia recuperanda. Die 6 Ianuarii 1978 denique reverendus dominus Zwartkruis novus episcopus Harlemensis litteras excusatorias Andreae Cseh dedit, quibus missio canonica restituta est. Epistulae exemplaria duplicata missa sunt episcopis Roterodamensi et Transilvanico.

Ratio Csehiana

[recensere | fontem recensere]

Ratio eius instructoria consistit in:

  1. renuntiatione in librum definitivum
  2. sermonis patrii despectu: nova verba lemmatibus iam notis clarentur
  3. participatione actuosa: discipuli in choro respondeant
  4. vitae quotidianae concretis exemplis tractandis: exempla artificiosa libris didascalibus deprompta negligantur
  5. facetiis, quae maximi momenti sint
  6. discipulis qui ipsi regulas grammaticales inveniant

Discipulus a domno Cseh diplomate coronatus est e.g. Duncan Charters Britannicus. Etiam Sabina Trenner Germana methodos a Cseh propositas valde fovet, tradit, proclamat.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Lapenna, Ivo et alii 1974 : Esperanto en Perspektivo, Londinii/Roterodami
  • 1933 : Enciklopedio de Esperanto, Aquinci
  • 1979 : Andreo Cseh 1895-1979, periodicum "Esperanto", 880(4), p. 65
  • 1984/2003 : Vortoj de Andreo Cseh, Artur E. Iltis, Saraviponte (1984) / Internacia Esperanto-Instituto, Hagae (2003)
  • Stephanus Szerdahelyi 1975 : Metodologio de Lingvostudado kaj Parolproprigo, Aquinci
  • Smidéliusz, Katalin 1995 : Memorlibro omaĝe al Andreo Cseh, Redaktis kaj kunligan tekston verkis Katalin Smidéliusz, Sabatejo
  • Ed Borsboom, Vivo de Andreo Cseh. Edidit Internacia Esperanto-Instituto, Hagae, 2003. 313 pp. ISBN 90-805651-2-1

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Andream Cseh spectant.