Jump to content

Andreas Dugonicius

E Vicipaedia
Wikidata Andreas Dugonicius
Res apud Vicidata repertae:
Andreas Dugonicius: imago
Andreas Dugonicius: imago
Andreas Dugonicius: subscriptio
Andreas Dugonicius: subscriptio
Nativitas: 17 Octobris 1740; Partiscum
Obitus: 25 Iulii 1818; Partiscum
Patria: Hungaria

Memoria

Sepultura: Dugonics Cemetery

Andreas Dugonicius (Hungarice András Dugonics, Croatice Andrija Dugonić), die 18 Octobris anno 1740 Segedini natus et 25 Iulii 1819 ibidem mortuus, fuit Piarista, paedagogus, historicus et mathematicus et scriptor Hungaricus scriptorque Latinus. Originis Croaticae fuit.

Piarista ab anno 1756, sacerdos ab anno 1765, rhetoricam et poeticam Mediae, postea philosophiam Nitriae docuit, ab anno 1774 mathematicam in Universitate Tyrnaviae, quae universitas anno 1778 Budam et 1784 Pestinum translata est; huius univesitatis rector annis 1787-1788 fuit. Anno 1808 in Segedinum natalem revertit.

Argonauticorum Dugonicii titulus

Fabulam Romanicam de Argonautis didacticam et allegoricam libris XXIV Latine composuit (1774), quam ipse postea Hungarice reddidit (ut A gyapjas vitézek, Equites velleris, 1794). Odysseam Hungarice oratione soluta libere enarravit (Ulissesnek, ama hires és nevezetes görög királynak csudálatos történetei, Ulixis fabulae mirabilis regis Graeci famosi, 1780). Fabula eius historica Etelka (1798) famosa fuit. Alteram de Jolánka filia Etelkae composuit (1803-1804). Fabulas scaenicas composuit.

Linguae Hungaricae fautor strenuus erat, cum Iosephus II imperator linguam Theodiscam omni Austro-Hungariae officialem facere temptaret. Enchiridia mathematica Hungarice scripta primus edidit et proverbiorum Hungaricorum collectionem.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Lexica biographica:  • Deutsche Biographie • Treccani •