Anja Karliczek
Anja Maria-Antonia Karliczek (nata die 29 Aprilis 1971 in Ibbenbüren nomine Anja Maria-Antonia Kerssen) mercatrix et rerum politicarum perita Germanica factionis Christianae Democraticae est.
Iuventus et munus
[recensere | fontem recensere]Familia eius iam ab anno 1902 Deversorium "Teutoburger Wald" (Saltus Teutoburgiensis") regit. Kerrsen anno 1990 testimonium maturitatis accepit et apud "Deutsche Bank" tirocinium argentariae absolvit. Ab anno 2003 in deversorio familiae operam dedit atque eodem tempore apud Universitatem Hagensisem oeconomiae studebat atque 2008 diploma accepit.
Vita politica
[recensere | fontem recensere]Karliczek anno 1998 ad factionem CDU accessit. Annis 2004 - 2014 consiliaria oppidi Tecklenburg erat. Anno 2013 primolegata ad Dietam Foederalem Germaniae electa est atque etiam 2017 mandatum cepit. Die 14 Martii 2018 Administra Foederalis Eruditionis et Scientiae in consilio ministrorum quarto Angelae Merkel nominata est. Hunc in magistratum Ioannae Wankae successit[1].
Vita privata
[recensere | fontem recensere]Karliczek anno 1995 Gubernatori aeroplani Lothario Karliczek nupsit. Tres liberos habent.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Anjam Karliczek spectant. |
Notae
[recensere | fontem recensere]
Administri rerum Atomarum Administri Eruditionis et Scientiae | |
Angela Merkel (CDU) |Henricus Maas (SPD) |Horatius Seehofer (CSU) |Catharina Barley (SPD) |Olaus Scholz (SPD) |Ursula de Leyen (CDU, ad diem 17 Iulii 2019) |Petrus Altmaier (CDU) |Iulia Klöckner (CDU) |Andreas Scheuer (CSU) |Hubertus Heil (SPD) |Francisca Giffey (SPD) |Ioannes Spahn (CDU) |Svenja Schulze (SPD) |Anja Karliczek (CDU) | Gerhardus Müller (CSU) | Helgus Braun (CDU) | Christina Lambrecht (SPD) |Anna Margarita Kramp-Karrenbauer (CDU, a die 17 Iulii 2019) Opus geopoliticum • Porta Unionis Europaeae • Consilia ministrorum civitatum Europaearum hodiernarum Capsae cognatae: Formulae consilia ministrorum Germaniae spectantes | |