Anna Amalia
Anna Amalia Brunsvici-Guelpherbyti (nata 24 Octobris 1739 Guelpherbyti; mortua 10 Aprilis 1807 Vimariae) ducissa Saxonia-Vimarii-Eisenach, fautrix artium et musicographa fuit.
Familia
[recensere | fontem recensere]Pater eius Carolus I dux Brunsvicensis et Luneburgensis erat, duodecim fratres et sorores habuit. Anno 1756 Ernesto Augusto II duci Saxoniae-Vimarii-Eisenach nupsit. Die 3 Septembris 1757 heres regni Carolus Augustus natus est. Pater eius Ernestus Augustus II autem iam anno 1758 mortuus est. Ad usque mortem orba vixit.
Ducissa et procuratrix
[recensere | fontem recensere]Itaque filius infans dux factus et Anna Amalia ab imperatore Francisco I Stephano procuratrix regni facta est, quamquam ipsa maiorennis non fuit. Hoc officio ad usque annum 1775 fungebatur, cum dux ipse regnare coepit. Ad instruendum ducem doctissimos homines Vimariam vocavit ut anno 1772 Christophorum Martinum Wieland. Qui iuvenem ducem consiliis Aevi illuminationis instituit. Et postea Carolus Augustus fautor artium erat et poetas et artifices ut Ioannem Wolfgangum Goethe (anno 1775), Ioannem Gottfriedum Herder (anno 1776) atque Fridericum Schiller (anno 1799) Vimariam in aulam suam vocavit. Anna Amalia amicitiam cum eis - praecipue cum Goethe habuit. Anno 1776 Goethe Annae Amaliae persuasit, ut theatrum parvam institueret et Coronam Schröter actricem et cantricem, quam Lipsiae cognaverat et maximi aestimavit, huc invitavit. Ibi prima Iphigeniam Goethe egit[1].
Fautrix artium
[recensere | fontem recensere]In aula Viduae palatii Vimariensis celebres poetae versati sunt, ipse spectaculis magnis fruebatur, quae autem aerarium Ducatus valde vexabantur. Annis 1788 - 1790 in Italiam iter fecit atque Romam et Neapolin adiit. Etiam compositionis artis studebat atque musicam ipsa composuit. Ab anno 1766 Vimariae bibliothecam condi iussit, quae postea eius nomen accepit[2].
Mors
[recensere | fontem recensere]Anno 1807 mortua est. Goethe ei elogium composuit[3].
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Lege Ἄννα Ἀμαλία ("Anna Amalia") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam |
- Annae Amaliae curriculum vitae apud fembio.org (lingua Theodisca)
- Biographia apud Weimarpedia.de (lingua Theodisca)