Anna Stanford
Anna (Anglice Ann) Stanford (25 Novembris 1916—12 Iulii 1987) fuit poetria Americana. Gradum Artium Baccalaureatum in Universitate Stanfordiensi anno 1938 sodalis Societatis Phi Beta Kappa, et in Universitate Californiensi apud Angelopolim A.M. in diurnariorum arte anno 1958, A.M. in Anglica anno 1961, et Ph.D. in Anglica litterisque Civitatum Foederatarum anno 1962 obtinuit. Per quadraginta annos, octo volumina poesis, duos ludos in versu, et monographum de Anna Bradstreet, poeta Puritana edidit. Bhagavad Gita, textum Sanscriticum classicum, in Anglicum convertit, ac The Women Poets in English edidit, anthologiam quae poemata mulierum per nonnulla saecula collegit. Professor fuit in Universitate Civica Californiensi apud Northridge.[1][2] Rolando Arthuro White architecto anno 1942 nupsit, et ei tres filias et unum filium genuerunt.
Libri poematum
[recensere | fontem recensere]- Twelve Poets of the Pacific (ed. Yvor Winters; New Directions, 1937)
- In Narrow Bound (Alan Swallow, 1943)
- The White Bird (Alan Swallow, 1949)
- The Weathercock (The Viking Press, 1966)
- The Descent (The Viking Press, 1970)
- Climbing Up to Light (The Magpie Press, 1973)
- In Mediterranean Air (The Viking Press, 1977)
- Dreaming the Garden (Cahuenga Press, 2000)
- Holding Our Own: The Selected Poems of Ann Stanford (ed. Maxine Scates et David Trinidad; Copper Canyon Press, 2001)
Ludi scaenici
[recensere | fontem recensere]- Magellan: A Poem to Be Read by Several Voices (Talisman Press, 1958)
- The Countess of Forlì (Orirana Press, 1985)
Liber conversus
[recensere | fontem recensere]- The Bhagavad Gita: A New Verse Translation (Herder and Herder, 1970)
Editor
[recensere | fontem recensere]- The Women Poets in English (McGraw-Hill, 1972)
- Critical Essays on Anne Bradstreet (cum Pattie Cowell; G. K. Hall, 1983)
Iudicium
[recensere | fontem recensere]- Anne Bradstreet, the Worldly Puritan: An Introduction to Her Poetry (Burt Franklin, 1974)
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Biographia, bookrags.com.
- ↑ Dana Gioia; Chryss Yost; Jack Hicks (2004). California poetry. Heyday Books. ISBN 9781890771720.
- Nati 1916
- Mortui 1987
- Alumni Universitatis Minnesotensis
- Alumni Universitatis Stanfordiensis
- Alumni Universitatis Californiensis Angelopolitanae
- Auctores Anglici
- Incolae Californiae
- Interpretes textuum Sanscriticorum
- Mulieres
- Poetae Civitatum Foederatarum
- Professores Universitatis Civicae Californiensis apud Northridge
- Scriptores de litteris
- Scriptores scaenici