Annales (Ennius)
Annales est carmen epicum Quintii Enni, qui pater Romanae poëseos late habetur. Scripsit primo tempore duodecim libros annalium, sed aliquot post annos ad eos alios tres adiunxit; summa erat ergo quindecim librorum. In his libris narrata est ac celebrata historia rei Romanae altissimo studio.
Obiectum operis
[recensere | fontem recensere]Primo libro Ennius dicit Homerum ad se venisse sibique explicavisse de metempsychose. Ennius, ut videtur, est Homerus ipse renatus. Deinde, narrationis initium erat concilium deorum sicut in Odyssea; postea Bella Punica narrabantur.
Plures versus celebres sunt propter sonum aut formam. Ennius alliteratione saepe utitur, ut
- At tuba terribili sonitu tarantantara dixit (143W, 140V)[1]
aut
- O Tite tute Tati tibi tanta tyranne tulisti! (109W, 109V).
Sed, quod novissimum est apud Ennium, est usus hexametri dactylici, formae Graecae. Nam antea, poetae epici Romani versu Saturnio uti solebant. Ennius ipse dicit:
- . . . scripsere alii rem
- versibus quos olim Fauni vatesque canebant
- nam neque Musarum scopulos escendit ad altos
- nec dicti studiosus fuit Romanus homo ante hunc. (232W)[2]
Cicero hos versus habet,[3] et plures alios citat. Vergilius carmen bene scit et locos retractat, ut Macrobius demonstrat.
Annales vivunt hodie tantum per fragmenta, quae Skutsch, Vahlen, Warmington viri docti ediderunt.
Notae
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Goldberg, Sander. 1995 Epic in Republican Rome. Oxoniae.
- Skutsch, Otto. 1985. The Annals of Quuintus Ennius. Oxoniae.
- Vahlen, J. 1928. Ennianae poesis reliquiae, ed. alt. Lipsiae: Teubner.
- Warmington, E. H. 1935. Remains of Old Latin, t. 1. Cantabrigiae: Harvard University Press.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Fragmenta Annalium apud The Latin Library
- [1] Locus ab Annalibus in usu discipulorum