Jump to content

Annales regum Iudae

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia

Annales regum Iudae, secundum auctorem librorum Regum, fuerint historia regni Iudae quae alias res, ab hoc auctore omissas, continuerit. Vera exsistentia autem talium annalium auctor non adseverat sed suggerit: "Reliqua autem gestorum Ioram et universa, quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae?" (II Reg. 8.23, itaque saepe). Auctor libri I Chronicorum, qui fere omnes res gestas Israelis e libris Regum extraxit, has citationes omittit aliosque libros amissos refert.