Anscharius Panizza
Leopoldus Arminius Anscharius Panizza (natus Oskar Panizza Bad Kissingen in oppido Bavarico die 12 Novembris 1853; mortuus Baruthi die 28 Septembris 1921) fuit medicus psychiatriae et scriptor Germanicus.
Vita
[recensere | fontem recensere]Oskar Panizza filius fuit Caroli (1808–1855) et Mathildis Panizzae (1821–1915). Mater eius deversorium “Russischer Hof” in Kissingen regebat. Pater fidem catholicam profitebatur, mater autem fidem protestanticam. Panizza ipse Catholicus baptizatus, a matre tamen prope more Protestantium eruditus est.
In scriptis suis, Panizza Ecclesiam Catholicam ac notiones morales vehementius aggressus est. Notissimus factus est propter Das Liebeskonzil, fabulam tragicam et provocativam (1894), cuius causa crimine blasphemiae damnatus annum unum in carcere exegit. E carcere dimissus, in exilium abiit, primo Tiguri, deinde Lutetiae.
Post librum Parisjana anno 1899 divulgatum, Panizza criminis laesae maiestatis in Germania accusatus est, et omnia eius bona in Germania occupata sunt.
Cum eius valetudo mentis laberetur, in Germaniam redire coactus est, ubi ultimos sedecim annos in sanatorio Baruthi degit.
Opera
[recensere | fontem recensere]- Düstre Lieder, 1886
- Londoner Lieder, 1887
- Legendäres und Fabelhaftes, 1889
- Dämmerungsstücke, 1890
- Genie und Wahnsinn, 1891
- Aus dem Tagebuch eines Hundes, 1892
- Die unbefleckte Empfängnis der Päpste, 1893
- Das Liebeskonzil. Eine Himmels-Tragödie in 5 Aufzügen, 1894
- Die gelbe Kroete, 1896
- Die Haberfeldtreiben im bairischen Gebirge. Eine sittengeschichtliche Studie, 1897
- Psichopatia criminalis, 1898
- Parisjana. Deutsche Verse aus Paris, 1899
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Vicifons
- vita cum scriptis apud Zeno.org
- Rolf Löchel: "Wer kein Deutscher sein will, soll ihn lesen! Oskar Panizza zum 150. Geburtstag" - apud: literaturkritik.de, 1 Novembris 2003
![]() |
Lexica biographica: • Deutsche Biographie • |