Antigonidae
Appearance

Antigonidae (-arum m.) (Graece: Ἀντιγονίδαι) fuerunt domus regnatrix cui primo in Asiam Minorem Syriamque, postea Macedoniam imperium fuit. Nomen traxerunt ab Antigono Monophthalmo, uno e diadochis qui Alexandro Magno mortuo sibi magnam partem imperii eius adsciverunt.
Index regum Antigonidarum
[recensere | fontem recensere]
- Antigonus I Monophthalmus (Asiae Minoris satrapes 333-306, rex 306-301 a.C.n.)
- Demetrius I Poliorcetes (Macedoniae rex 294-287 a.C.n.)
- Antigonus II Gonatas (Macedoniae rex 276-239 a.C.n.)
- Demetrius II Aetolicus (Macedoniae rex 239-229 a.C.n.)
- Antigonus III Doson (Macedoniae rex 229-221 a.C.n.)
- Philippus V (Macedoniae rex 221-179 a.C.n.)
- Perses (Macedoniae rex 179-168 a.C.n.)
Andriscus (149-148 a.C.n.) contra Romanos rebellans se Persae filium et legitimum Macedoniae regem esse contendit
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Antigonidas spectant. |