Antiochus Cantemir
Appearance
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 21 Septembris 1708; Constantinopolis mediaevalis
Obitus: 11 Aprilis 1744; Lutetia
Patria: Imperium Russicum, Principatus Moldaviae
Obitus: 11 Aprilis 1744; Lutetia
Patria: Imperium Russicum, Principatus Moldaviae
Familia
Antiochus Demetrii filius Cantemir, Russice Антиох Дмитриевич Кантемир, Francogallice Antioche Cantemir (natus 10 Septembris[1] 1708; Lutetiae mortuus 31 Martii[2] 1744), alumnus Academiae Petropolitanae, fuit poeta et legatus Russicus, filius principis Demetrii Cantemir aetate Illuminationis. Carmina varia versu syllabico composuit, quorum notissimae sunt saturae novem. Et "pater litterarum Russicarum" habetur.
In linguam Russicam convertit commentationes Bernardi de Fontenelle de pluralitate mundorum, epistolas Horatii, Anacreontea. Minister Imperii Russici meruit Londinii annis 1731-1736, inde usque ad mortem Lutetiae in urbe.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Calendario Iuliano, scilicet 21 Septembris Gregoriano.
- ↑ Calendario Iuliano, scilicet 11 Aprilis Gregoriano.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Lexica biographica: • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • |