Antlia calorica
Appearance
Vide etiam paginam discretivam: Antlia.
![](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/7/7d/Heatpump.svg/280px-Heatpump.svg.png)
1. Condensatrum (latus calidum)
2. Valvula expansionis
3. Evaporatrum (latus frigidum)
4. Compressatrum
Antlia calorica est instrumentum per cuius laborem mechanicum energia calorica a loco primo (qui fons dicitur) ad secundum (qui lacus sive hydrotheca) transfertur. Pleraeque quae ut frigidaria, congelatoria, et temperacula aëris funguntur energiam a fonte demissae temperaturae ad lacum altae temperaturae movent. Sunt autem aliae antliae caloricae quae ad contrarium energiam possunt ab alta temperatura ad demissam movere: siccatoria, et apparatus multi ad domus calefaciendas.