Antonius Chanut
Appearance
Res apud Vicidata repertae:
Antonius Chanut (Francogallice Antoine Chanut, anno 1592 Aureliaci natus et anno 1662 Tolosae mortuus), fuit Iesuita Francogallicus et poeta Latinus. In Societate Iesu ab anno 1609; rector collegii Carcasonensis fuit.
De beata Maria Virgine carmina hexametrica paraphrastica et allegorica composuit; etiam panegyricos victorum et laudes victoriarum Francogallorum eius temporis (Perpinianum captum, 1642; Ludovicus Borbonius Dux d'Enghien Victor, seu Victoria Rocroyensis et Theidonis villa liberata, 1644; Vaticinium de Ludovici XIII victoriis..., aliaque) et comoediam iambicam (Salsulae deditae...).
Opera[recensere | fontem recensere]
- Maria Virgo, sive Paraphrasis capitum VIII. Proverbiorum et XXIV. Ecclesiastici de Augustissima Virgine Maria, 1642
- Praecipua septem augustissimae Virginis Mariae mysteria, 1650
- Carmina in Parnasso Societatis Iesu
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
- De Antonio Chanut in Bibliothèque des écrivains de la Compagnie de Jésus, vol. 3, pp. 230-231 (Francogallice)
- Ludovici Braun Ancilla Calliopeae: Ein Repertorium der neulateinischen Epik Frankreichs, p. 714.
![](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/0/01/Bullet_blue.png)