Antonius Houdar de La Motte
Antonius Houdar de La Motte (natus Lutetiae die 17 Ianuarii 1672; mortuus ibidem die 26 Decembris 1731) fuit poëta Francicus.
De vita
[recensere | fontem recensere]In initio iurisprudentiae studens, se litteris omnino dedicavit. In omni litterarum genere temptamina fecit, praesertim autem in apologis conficiendis.
Les originaux, ou, l'Italien, eius drama primum, anno 1693 doctum, nemini placuit. Econtra plausum est melodramatibus, tragoediae Inès de Castro (1723), et comoediae Le Magnifique. In litibus classicorum contra poëtas novos una cum Bernardo Le Bouyer de Fontenelle in gremio neotericorum decumbebat. Cum aliis, dramatica veterum auctorum Francicorum opera habuit prodigiosa lapideaque; talem artem appugnavit.
Anno 1710, Academia Francica Antonium in socium cooptavit. Opera omnia Lutetiae anno 1754 in decem voluminibus in lucem prolata sunt.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Antonium Houdar de La Motte spectant. |