Antonius Praetorius
Antonius Praetorius, plenius Antonius Praetorius Lippianus Westphalus (natus anno 1560 Lippstadii, mortuus die 6 Decembris 1613 Lautenbachii), fuit parochus reformatorius, theologus, et scriptor, qui factis litterisque contra lamiarum persecutionem torturamque pugnavit.
Vita et facta
[recensere | fontem recensere]Natus est Lippstadii in Germania anno 1560. Anno 1586, Antonio scholae Latinae rectore Cameni in Germania, mulier sua, nomine Maria, filium Iohannem peperit.
Postea, Praetorius primus Tutelhaemii Palatini parochus reformatorius electus est, ubi anno 1595, primum Vas Heidelbergense, quod anno 1589 et tribus sequentibus mirifice non minus quam magnifice constructum erat, versibus Latinis descripsit.
Deinceps vero anno 1597, a Wolfgango Ernesto, Comite Burstaenii, ecclesiae Isenburgensis minister verbi arcessitus est. Ibi a comite etiam "socius iudicii de lamiis" electus est, sed comite absente aliquando tam fortiter contra torturam feminae innocentis protestatus est, ut causa finiretur et femina dimitteretur. Quae fortitudo singularis Praetorio autem non profuit. Munere dimissus, ex terra eiectus est.
Anno 1598, parochiam Lautenbaci, civitatis ad viam Montanam sitae, accepit. Eodem anno, librum de lamiis et opera diaboli edidit, sed mortem timens, non suo nomine, sed filii Ioannis. In eo libro, sagaciter contra vanam persecutionem lamiarum argumentatus est. Annis 1602 et 1613, secunda et tertia editiones sui libri vero auctoris nomine prolatae sunt; anno 1629, sedecim annos post mortem, quarta editio ab ignotis sponsoribus prolata est.
Praetorius defunctus est Lautenbaci, die 6 Decembris 1613.
Vas Heidelbergense (epitoma)
[recensere | fontem recensere]- Miratur magis, ipse qui tuetur
- Praesens omne negocium; potestque
- Verax semper haberi et esse testis.
- Multi propterea bonos amicos
- Longè conveniunt, videre possint
- Ut vas hoc, velut ipse nuper egi.
- Et sanè hoc opus est mehercle dignum
- Visu, occasio si ferat modesta.
- Talis, credo, cadus, tanto cum munere vitis,
- Non est, immensi qua patet orbis iter.
- Frustra incredibiles vasi fama occupat aures:
- Namque, nisi aspiciat, credere nemo potest.
- Hic bonitas, hic majestas, hic summa potestas
- Clarius aeterni lucet ubique dei!
Opera Praetorii
[recensere | fontem recensere]
- Vas Heidelbergense. Heidelbergae, mense Octobri 1595. Transtulit in linguam Germanicam Burghard Schmanck.
- De lamiis eorumque operibus inquisitiones magna cum diligentia factae in lingua Germanica. (Gründlicher Bericht von Zauberey und Zauberern) per "Ioannem Scultetum Westpahlo-camensem," anno 1598 et nomine vero 1602, 1613, et 1629.
- De sacrosanctis novi foederis Iesus Christi Sacramentis. 1602 Conversio in linguam Theodiscam a Burghard Schmanck.
- De pii magistratus officio, iure ac potestate in religione et ecclesiis ad verbi Dei normam reformandis. 1596 Transtulit in linguam Germanicam: Burghard Schmanck.
- Epithalamia: Clarissimo iuris utriusque Doctori Domino Iano Grutero Sponso, 1601 Transtulit in linguam Germanicam Burghard Schmanck.
- Nemo ad desideratissimas . . . nuptias . . . Lautenbaco venit. 1613.
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Hegeler, Hartmut. 2002. Anton Praetorius, Kämpfer gegen Hexenprozesse und Folter. Unna. ISBN 3-9808969-4-3 . Pugnavit contra lamiarum persecutionem torturamque.
- Hegeler, Hartmut. 2006. Anton Praetorius—Vom Kirchenreformator zum Kämpfer gegen Hexenprozesse und Folter in der Wetterau. (Pugnavit contra lamiarum persecutionem torturamque in der Wetterau) De Pii Magistratus Officio—Des frommen Amtsträgers Pflicht (Lateinische Originalschrift aus dem Jahr 1596 an Wolfgang Ernst, Graf von Büdingen, mit deutscher Übersetzung von Burghard Schmanck (a Comite Wolfgangus Ernestus Burstaenius, translatio in linguam Germanicam). Büdingen.
- Hegeler, Hartmut, et Stefan Wiltschko. 2007. Anton Praetorius und das 1. Große Fass von Heidelberg. 2. erw. Auflage 2007, Verlag Traugott Bautz ISBN 978-3-88309-405-2 Anton Praetorius et Primus Vas Heidelbergense.
- Anton Praetorius, De Sacrosanctis Sacramentis novi foederis Jesu Christi, Eine reformatorische Sakramentenlehre von 1602 über die hochheiligen Sakramente des Neuen Bundes Jesu Christi. Lateinische Originalschrift, Transtulit in linguam Germanicam a Burghard Schmanck, Bautz Verlag, Nordhausen 2010, ISBN 978-3-88309-550-9
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- http://www.anton-praetorius.de Vita et scripta
- http://www.hs-augsburg.de/~harsch/Chronologia/Lspost16/Praetorius/pra_vas0.html (Editio originalis) Vas Heidelbergense 1595 Lateinischer Text der Schrift von Praetorius Das 1. Große Fass von Heidelberg
- https://web.archive.org/web/20060515183939/http://www.fass-heidelberg.de/ Antonius Praetorius et Primum Vas Heidelbergense
- http://es.wikipedia.org/wiki/El_barril_grande_del_castillo_de_Heidelberg Primum Vas Heidelbergense
- http://www.rzuser.uni-heidelberg.de/%7Ecd2/drw/F3/praetor/o02wid.htm (Editio originalis) de lamiis anni 1613
- http://www.hs-augsburg.de/~harsch/Chronologia/Lspost16/Praetorius/pra_mag.html De Pii Magistratus Officio (Editio originalis) Anton Praetorius 1596
- https://web.archive.org/web/20121115095236/http://141.48.65.178/hd/content/titleinfo/281386 (Editio originalis) De Sacrosanctis Sacramentis anni 1602 (eingescannt Universitäts- und Landesbibliothek Sachsen-Anhalt)
- https://web.archive.org/web/20150924095045/http://www.schmanck.de/desacrFormat20Auszug.pdf De sacrosanctis, Homilia quinta: De infantibus ante baptismum mortuis (latine/germanice)
- http://www.hs-augsburg.de/~harsch/Chronologia/Lspost16/Praetorius/pra_gru0.html Epithalamia: Clarissimo iuris utriusque Doctori Domino Iano Grutero Sponso (Editio originalis) Anton Praetorius 1601
- http://www.hs-augsburg.de/~harsch/Chronologia/Lspost16/Praetorius/pra_nemo.html Nemo Ad Desideratissimas […] Nuptias (Editio originalis) Anton Praetorius 1613