Antonius de Boësset
Antonius de Boësset, vel rarius Sieur de Villedieu (verisimiliter natus Blesis inter annos 1585 et 1587; defunctus Lutetiae die 8 Decembris 1643), fuit compositor Francogallicus aetate baroci florens.
Ille cum esset gener compositoris Pierre Guédron anno 1613 officium magistri musicae conclavis regalis (Francogallice Maître de musique de la chambre du roi) et deinde anno 1617 titulum magistri musicae reginae (Maître de musique de la reine) meruit. Anno verum 1620 secretarius regalis factus est.
De Boësset praecipue est notus propter carmen Air de Cour anno 1608 divulgatum, continens 200 airs ad quattuor vel quinque voces novem libris disposita. Praeterea etiam plus quam viginti carmina ballatica confecit. Opera ecclesiastica ei diu attributa autem a filio eius Jean-Baptiste de Boësset (1614–1685) confecta esse videntur.
Operum conspectus
[recensere | fontem recensere]- novem Livres d'airs de cour quattuor vel quinque vocum (1617–1642; iterum edita 1689)
- nonnulla Airs de cour cantanda
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Georgie Durosoir: L'Air de cour en France 1571-1655. Édition Mardaga, Lüttich 1991, ISBN 2-87009-400-0.