Antverpia
Locus: 51°13′16″N 4°23′59″E
Numerus incolarum: 529 247
Zona horaria: UTC+1
https://www.antwerpen.be/FR, https://www.antwerpen.be/DE, https://www.antwerpen.be/EN Situs interretialis
Nomen officiale: Stad Antwerpen
Gestio
Geographia
Regiones urbanae: District of Antwerp, Berchem, Berendrecht-Sanflita-Lilloa, Borgerhout, Turninum, Ekeren, Merksem, Villariacum, Alto fageti, Borsbeek
Territoria finitima: Woensdrecht, Hulst, Reimerswaal, Aartselaar, Wijnegem, Stabroek, Schoten, Mortensella, Brasschaat, Edegem, Hemiksem, Kapellen, Wommelgem, Zuindracum
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
AntverpiaJ. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 (A–D), 2 (E–M), 3 (N–Z). (Batave Antwerpen, Francogallice Anvers) est urbs Belgica 529 417 incolarum (censu 1 Ianuarii 2021)[1]. Apud ripas Scaldis fluminis condita est. Magnum portum habet, secundum a maximo Europae, qui valde oeconomiae Belgicae prodest. Anno 1993 caput culturale Europaeum fuit.
Historia
[recensere | fontem recensere]Vetusissima inventa ripa dextra Scaldis demonstraverunt locum iam ante occupationem Romanam secundi saeculi inhabitatum esse. Post migrationes populorum, Franci et fortasse Frisii regionem inhabitabant et nomen Antverpia, veniens de praefixo Germanico anda (contra) et verbo werpen (iacere), probabiliter significat aedificium aut antecessorem castelli Steen contra aliquem constructum esse.[2]
Antverpia primitus duo centra habebat, unum meridionale nominatum Chanelaus aut Callo et unum boreale circum castellum Steen, quorum secundum gravissimum fiebat. Christianitas saeculo septimo in oppidum introducta est a Sancto Amando. Regio circum Antverpiam saeculo nono comitatus limitibus Sacri Romani Imperii facta est, quapropter castellum constructum est. Locus Antverpiae iuxta ripas Scaldis perfectus est commercio maritimo, dum defenditur per mediterraneum situm. Principio saeculi quarti decimi duces Brabantiae, qui regionem debellaverant, libertates commercii Anglicis, Venetis, Genuensibus dant. Antverpia cum Lovanio, Bruxellis, Silva Ducis archisolium ducatus fiebat.
Incolae clari
[recensere | fontem recensere]Qui saeculo aureo Antverpiae vixerunt:
- Quintinus Mesius, pictor renascentiae (c. 1466-1530)
- Anna Bijns, scriptrix (1493-1575)
- Abraham Ortelius, cartographus (1527-1598)
- Casparus Barlaeus, scriptor Nederlandicus, hic natus anno 1584
- Antonius van Dyck, pictor baroci (1599-1641)
- Ioannes de Herdt, pictor (c. 1620-1686)
- Petrus Paulus Rubens, pictor baroci (1577-1640)
- Sebastianus Vrancx, pictor (1573-1647)
Qui saeculo undevicesimo vixerunt:
- Hendricus Conscientia, scriptor Flandricus (1812-1883)
- Henricus Leys, pictor (1815-1869)
Qui saeculo vicesimo vixerunt:
- Gaston Berghmans, histrio (1926-2016)
- Wannes Van de Velde, musicus (1937-2008)
Regiones urbis
[recensere | fontem recensere]Antverpia est divisa in novem districtus:
Pinacotheca
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Antverpiam spectant. |
```
- ↑ "Population by municipality on January 1, 2021". Statistics Belgium
- ↑ "Antwerp" [1] Encyclopædia Britannica