Anumarana
Appearance
Anumarana fuit immolatio sui, rarum mortis voluntariae genus quod in funeribus in India septentrionali ante tempus Imperii Guptani efficiebatur. Non idem fuit sati, moris recentioris, quia anumarana non solum a viduis perfuncta est: quisquam, mas aut femina, se in funere hominis sibi cari interficere potuit, inter quos hominis mortui cognati, adfines, servi, assectores, amici. Hae mortes aliquando a votis fidelitatis exortae sunt,[1] et aliquantulum seppuku, recentioris moris Iaponiensis, similes videntur.[2]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Shakuntala Rao Shastri, Women in the Sacred Laws, the later law books (1960), etiam in situ interretiali inventum.
- ↑ "Bhagwan Swaminarayan's Life: Biography: Uplift of Women". Swaminarayan.org.