Archaeobatrachia
Archaeobatrachia ('ranae priscae') sunt veterrimus Anurorum subordo in classe Amphibiorum. Ex anno 1993, cum a Mesobatrachiis rite divisa sunt, modo viginti novem species in quinque familiis (0.5 centesimae specierum Anurorum) pro Archaeobatrachiis habentur. Quamquam dudum compertum est Archaeobatrachia gradum paraphyleticum, non cladum esse, nomen subordinis in usu manet.[1]
Forma
[recensere | fontem recensere]Divisio Anurorum in "priscas", "medias" (Mesobatrachia), et "novas" ranas (Neobatrachia) praecipue in anatomia constat, maxime in structura ossium. Notae diversae olim propriae subordinis dictae sunt. De singulis haec proferri possunt:
"Amphicoela"
[recensere | fontem recensere]Ascaphidae Americae Septentrionalis et Leiopelmatidae Novae Zelandiae olim in subordine Amphicoelis seponebantur. Hae solae Anurorum exstantium novem vertebras liberas habent (nam aliis pauciores sunt) et amphicoelas, id est ambobus lateribus concavas, discis cartilaginosis interpositis. Costas quoque liberas, nec cum processibus transversalibus vertebrarum concretas, habent, quae in plerisque aliis Anuris aetate adulta desunt.
Discoglossoidea
[recensere | fontem recensere]Haec superfamilia octo vertebras praesacrales opisthocoelas (id est, pone concavas), arcibus neuralibus inter se superpositis; costas liberas in praesacralibus secunda, tertia, et quarta; cingulum thoracicum mobile sternumque cartilaginosum; dentesque in ore habet. Pupillae formam guttae aut cordis habere aut verticaliter productae esse possunt. Amplexus maris et feminae inguinalis est. Ranunculis est medio ventri unum spiraculum.