Archidioecesis Parisiensis
Dioecesis Parisiensis, ab anno 1622 archidioecesis,[1] est archidioecesis Ecclesiae Catholicae Romanae in Francia sita, suffraganeae sunt dioeceses Christoliensis, Evriensis-Corbiliensis-Exonensis, Meldensis, Nemptodurensis, Pontisarensis, Sancti Dionysii in Francia et Versaliensis.
Historia
[recensere | fontem recensere]Lutetia (sive Parisii, sicut post Imperium Romanum dilapsum appellari solebat) sedes episcopalis est a saeculo tertio. Primus episcopus Dionysius habetur. Medio Aevo dioecesis suffraganea erat Archidioecesis Senonensis. Die 20 Octobris anno 1622 Parisii archidioecesis evecti sunt.
Cardinalis Ioannes Maria Lustiger (1981–2005) fuit primus archiepiscopus Parisiensis Iudaeae originis et inter primores Catholicismi Francogallici ducebatur. Inter alia pro scholis religiosis contendit et omni ope atque opera enisus est, ut Iudaei et Christiani reconciliarentur.
His diebus (ab anno 2022) archiepiscopus est Laurentius Ulrich, qui Michaëlem Aupetit successit.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Ad nomen vide: "Dioecesis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Pagina domestica archidioecesis Parisiensis (Francice)
- Archidioecesis Parisiensis in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice)
- "Archidioecesis Parisiensis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes! |