Ariovistus
Ariovistus primo saeculo a.C.n. fuit dux Sueborum aliorumque Germanorum, qui, Arvernos Sequanosque adiuvantes, bellum in Gallia gesserunt: Aeduis, aemulis eorum, victis, ingens eorum multitudo in finibus Gallicis consedit. Ab ipso Caesare anno 59 a.C.n., cum consul erat, rex amicus et socius populi Romani appellatus est.[1] Nihilominus anno proximo, 58 a.C.n., Ariovistum et Suebos adortus in proelio apud Vosegum Caesar eos vicit et trans Rhenum expulit.
Vita
[recensere | fontem recensere]Ariovistus et eventus quorum particeps fuit nobis noti sunt e Commentariis de Bello Gallico.[2] Caesar, qui et ipse his eventibus interfuit, praecipuus fons noster est, quamquam, quia Commentariorum libris conscribendis causam suam apud vulgus Romanum agebat, historicis posterioribus, in primis Asinio Pollioni et Dioni Cassio, eius testimonium suspectum visum est.[3]
Ariovistus, etsi Suebus, lingua Gallica volubiliter usus est.[4] Ei erant duae uxores,[5] quorum unam domo tulerat, alteram, Norici Regis sororem, matrimonio reipublicae adeptus est. Is ab Caesare rex Germanorum appellatus est,[6] sed nescimus an omnes Germanos rexerit.[7] Vere, Germania divisa est in nonnullas nationes, quarum multae ab regibus temperatae sunt.[8] Ariovisti imperium solum Germanos qui se in Gallia conlocaverant probabiliter admovit. Vocabulum rex multas significationes habet et per historiam Romae habebat. Tacitus dixit[9] Germanos distinguere reges, natu electos, et duces, facultate militari electos, et eorum reges non habere potestatem absolutam.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Dio Cassius 38.34. Plutarchus, Caesar, 19. Cf Caesar, BG I.40.
- ↑ Gaius Iulius Caesar, Commentarii de Bello Gallico, 1.31–53.
- ↑ Dio Cassius, Historia Romana, 38.34-50; vide etiam Plutarchi, Vita Caesaris, 19).
- ↑ Caesar, Commentarii de Bello Gallico, 1.47.
- ↑ Caesar, Commentarii de Bello Gallico, 1.53.
- ↑ Caesar, Commentarii de Bello Gallico, 1.31.
- ↑ Similiter, Suetonius (Caligula, 44.2–47) Cunobelinum appellavit regem Britannorum, quamquam varia in Britannia regna ab Romanis nota sunt.
- ↑ Tacitus, Germania.
- ↑ Tacitus, Germania 7