Jump to content

Arsenius Menščikov

E Vicipaedia
(Redirectum de Arsenius Menščiсov)
Wikidata Arsenius Menščikov
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 7 Novembris 1807; gubernium Tueriense
Obitus: 1884; Moscua

Arsenius Ioannis f. Menščikov (Russ. Арсений Иванович Менщиков, in libris suis modo Germanico, tunc Russiae vulgato, Menstschikow), die 26 Octobris[1] anni 1807 natus et die 30 Martis[2] anni 1884 mortuus, fuit philologus et philosophus Russicus et poeta Latinus. Natus in gubernio Tueriensi, presbyteri filius, Tueriae et Mosquae et Berolini educatus, in Universitate Mosquensi docuit (annis 1848–1866}. De Cratylo Platonis dissertationem scripsit et Philebum Russice vertit. Carmina composuit Latina et Graeca, inter ea carmen, liberationem agricolarum anni 1861 laudans. Slavenophilis[3], ut dicitur, propinquus, in oratione Latina de eruditione aetatis Byzantinae scientiam Russicam ad studia Byzantina vocat. Alexander Herzen nuptias eius memorat[4].