Arteria cerebelli inferior anterior
![]() |
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |

Arteria cerebelli inferior anterior (TA: 12.2.08.019) cum abbreviatura internationali AICA est vas sanguineum superficie principaliter cerebelli et ramus arteriae basilaris.
Mala arteriae cerebelli inferioris anterioris imprimis ad insultos ischaemicos (apoplexiam) spectat. Aneurysmata rarius sunt.
Anatomia topographica
[recensere | fontem recensere]Arteria cerebelli inferior anterior proxime nervos craniales VI, VII, VIII et pontem locata est.
Mala
[recensere | fontem recensere]Ea sunt imprimis obstructiones atheroscleroticae arteriae cerebelli inferioris anterioris (→apoplexia cerebri), quae dignoscuntur, sed rarius quam arteriarum cerebelli superioris et cerebelli inferioris posterioris[1]. Aneurysmata hic rarius sunt[2].
Syndroma arteriae cerebelli inferioris anterioris (syndroma AICA)
[recensere | fontem recensere]Syndroma AICA simul est syndroma vascularis, quod est fluxum reductum sive abscissum (ut in apoplexia) symptomata peculiaria efficere. Aegroti vertigine, nausea, tinnitu, statu et ambulatione inconstante impediti sunt[3]. Raro syndroma Horneriense observari potest.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Tohgi H., Takahashi S., Chiba K., Hirata Y. (1993). "Cerebellar infarction. Clinical and neuroimaging analysis in 293 patients. The Tohoku Cerebellar Infarction Study Group". Stroke 24 (11): 1697-701
- ↑ Doan V., Lemos-Rodriguez A. M., Sreenath S. B., Unnithan A., Recinos P. F., Zanation A. M., Sasaki-Adams D. M. (2016). "Using the Endoscopic Endonasal Transclival Approach to Access Aneurysms Arising from AICA, PICA, and Vertebral Artery: An Anatomical Study". J Neurol Surg B Skull Base 77 (3): 207-11
- ↑ Ikegami-Takada T., Izumikawa M., Doi T., Takada Y., Tomoda K. (2012). "AICA syndrome with facial palsy following vertigo and acute sensorineural hearing loss". Auris Nasus Larynx 39 (2): 244-8
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- American Physical Therapy Association, Section on Neurology de apoplexia arteriae cerebelli inferioris anterioris[nexus deficit]. (Anglice)