Jump to content

Arteria subclavia

E Vicipaedia

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Arteria subclavia dextra hominis (curvata supra claviculam visibilis)

Arteria subclavia[1] (FCAT: A12.2.08.001) est arteria, quae infra claviculam sita est et bracchium rigat. Arteria subclavia dextra est cum arteria carotide communi alter duorum ramorum trunci brachiocephalici (olim: arteriae anonymae), qui ex arcu aortae profluit. Arteria sublavia sinistra autem immediate ex arcu aortae oritur. Continuatio utraeque arteriae subclaviae arteria brachialis nominatur.

Anatomia macroscopica

[recensere | fontem recensere]
Aorta, Arteriae carotides communes, subclaviae. Arteriae subclaviae post claviculas iacent. Arch of aorta = arcus aortae, brachiocephalic artery = truncus brachiocephalicus seu arteria brachiocephalica, Right subclavian artery = arteria subclavia dextra, Left subclavian artery = arteria subclavia sinistra

De origine sua post claviculam primo arteria subclavia ad lateralem, deinde inter musculos scalenos anterior (a fronte) et medium (a tergo) traducit. Adest arteria subclavia post musculum scalenum anteriorem, vena invicem subclavia ante illum. Ac postremo costae marginam primae transcursa in arteriam axillarem (paulo post→Arteria brachialis) transit.

  1. His (1895). Die anatomische Nomenclatur. Nomina Anatomica. Der von der Anatomischen Gesellschaft auf ihrer IX. Versammlung in Basel angenommenen Namen. Lipsiae: Verlag von Veit & Comp.

Nexus interni

stipula

Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!