Jump to content

Arthurus Schopenhauer

Latinitas bona
E Vicipaedia
Wikidata Arthurus Schopenhauer
Res apud Vicidata repertae:
Arthurus Schopenhauer: imago
Arthurus Schopenhauer: imago
Arthurus Schopenhauer: subscriptio
Arthurus Schopenhauer: subscriptio
Nativitas: 22 Februarii 1788; Gedanum
Obitus: 21 Septembris 1860; Francofurtum ad Moenum
Patria: Regnum Borussiae

Familia

Genitores: Heinrich Floris Schopenhauer; Johanna Schopenhauer
Coniunx: no value

Memoria

Sepultura: Frankfurt Main Cemetery

Arthurus (vulgo Arthur) Schopenhauer (1788-1860) fuit philosophus Germanus, qui pessimista, vel omnium rerum in pessimam partem interpretator, habetur. Vitam per se crudelem inanemque esse putabat, sed in scriptis suis saepe de hoc superando malo disseruit. Notio magna philosophiae Schopenhauerianae "voluntas vivendi" est, quae in omni vita manifestatur, nec satisfieri potest. Haec cogitatio eius ad quasdam orientales philosophias, sicut Buddhismum, adpropinquat.

In opere suo Die Welt als Wille und Vorstellung suam de natura mundi opinionem expressit Kantium, Platonem, Spinozam et Upanishadem secutus. Pessimismum adduxit etiam Nietzsche, qui tamen postea eius philosophiae obstitit.

Asteroides 7015 Schopenhauer a nomine Arthuri Schopenhauer dictus est.

Arthurus Schopenhauer Gedani die 22 Februarii anno 1788 natus est ex matre Iohanna (nata Trosiener), scriptore et conciliatrice (salonnière) litteratorum, et patre Henrico Floris Schopenhauer, negotiatore magnario Gedanensi. Arthuri pater cosmopolitismo favebat et praesertim Anglicam vitae consuetudinem admirabatur. Filio nomen Arthuri dedit, quod in pluribus linguis in usu esset.

Cum Borussia in secunda divisione Poloniae anno 1793 Gedanum sibi adiunxisset, familia Schopenhauer Hamburgum transiit.

Anno 1805, cum Henricus Floris pater de vita decessisset — forsitan mortem sibi consciverit —, Iohanna mater Vimariae consedit, ubi scriptor nota evasit. Arthurus autem, cum in curriculum patris se conferre pollicitus esset, Hamburgi remansit. Sed mox taedio adfectus vitae negotiatoris anno post ad matrem confugit. Attamen res inter filium et matrem non convenerunt, nam ille matrem, quod desultor amoris protinusque nubilis esset, et illa filium, quod morosus se gerere nequiret, reprehendit. Arthurus, cum sua accepta parte patrimonii suae potestatis esset, sine cura pecuniaria vivere potuit.

Arthurus Schopenhauer iuvenis.

Schopenhauer studia iniit anno 1809 in Universitate Goettingensi, ubi sub Gottlob Ernesto Schulze philosophiae et psychologiae studuit. Gradum doctoris anno 1813 ex Universitate Ienensi accepit.

Magnum opus suum Die Welt als Wille und Vorstellung anno 1818 multo labore perfecit editorique commisit, et in Italiam otiandi causa se contulit. Proximo anno magnis exspectationibus reversus ne unum quidem exemplar libri venditum esse animadvertit.

Schopenhauer anno 1820 in Universitate Berolinensi lectiones habere coepit, et ipse lectionibus Iohannis Gottlieb Fichte postkantiani et Friderici Schleiermacher theologi interfuit. Coepit tamen idealismo extremo Iohannis Fichte obsistere. Tunc etiam exorta est ei simultas cum Hegelio, nam Schopenhauer, ut discipulos ad suam lectionem praecerperet, initium suae lectionis in eodem tempore posuit atque Hegelius. At quinque tantum nactus est auditores, et postremo universitatem reliquit numquam rediturus.

Schopenhauer, dum Berolini versabatur, in ius vocatus est a Carolina Marquet sutrice.[1] Quam anum magna voce sub fenestra garrientem Schopenhauer, osor fremoris, ita trusit, ut illa de scalis delaberetur. Itaque Schopenhauer condemnatus est, ut anui hoc impetu graviter violatae singulis mensibus compensationem pecuniariam solveret.[2] Cum anus viginti annis post mortua esset, Schopenhauer in diario suo ludibundus latine "obit anus, abit onus" scripsit.

Cum anno 1831 epidemia cholerae Berolinum adfligeretur, Schopenhauer anno 1833 Francofurti consedit nec umquam reliquit. In ea urbe solus vixit cum Atma,[3] cane villoso, cui postea successit Butz.[4]

Anno 1860 Schopenhauer graves valetudines experiri coepit. Eodem anno die 21 Septembris mortuus est.

De philosophia

[recensere | fontem recensere]
Schopenhauer anno 1852.

Schopenhauer profectus est ab Immanuelis Kantii idealismo transcendentali, in quo veritas vel realitas in duas partes, phaenomenon et noumenon, divitur. Noumenon putabat idem esse atque voluntatem, quae homini inest. Voluntati humanae principatum ontologicum esse ante rationem; ut repetamus, velle prius esse quam cogitare. Item, velle prius esse quam esse.

Schopenhauer vitae quaestiones solvere conatus philosophiam et logicam minoris momenti habebat quam artem, benignitatem, nec non cultum quendam religiosum: nec philosophicam nec logicam cogitationem adtingere vel praeterire posse naturam voluntatis. In opere suo Die Welt als Wille und Vorstellung Schopenhauer dicit: homines, dum in realitate materiali vivunt, sub cupiditate vivunt et propterea hac cupiditate perpetuo cruciantur. De cupiditate eodem modo cogitavit ut docent Vedanta et buddhismus, et hanc rem ipse animadvertit. Quae cum ita sint, abit contrarietas Dei et universi. Sua vi et ultro universum est. Schopenhauer non solum a Kantio et Platone, sed etiam Upanishadibus se motum esse dixit. Etiam ab Russavio, Lockio, Spinoza, Matthia Claudio, Berkeleio, Humio et Cartesio motus est.

Schopenhauer et Kantius

[recensere | fontem recensere]

Noumenon Kantianum idem est quod "res per se" (das Ding an sich), nempe veritas quae in imagine de mundo externo sensibus et mente data latet. Quas sensuum mentisque repraesentationes Kantius nihil nisi phaenomena esse dixit. Schopenhauer autem noumenon et phaenomenon duo eiusdem nummuli latera esse putabat. Phaenomena rebus per se non efficiuntur, sed sunt quomodo res per se menti humanae praebeantur. Quod principio rationis sufficientis fit. De hoc principio Schopenhauer in dissertatione sua Über die vierfache Wurzel des Satzes vom zureichenden Grunde 1813 disputat.

Schopenhauer etiam de corpore aliter quam Kantius cogitabat. Kantius philosophia sua scepticismo Humiano resistere voluit, nam Humius causalitatem empirice observari non posse dixit. Kantius rem per se distinguit a rebus externis, quae solum ut phaenomena adgnosci possunt. Schopenhauer autem in hac distinctione lacunam magnam videt. Docet enim unam esse rem physicam, quam propinquius cognovimus quam ullum aliud quod per sensus tantum cognovimus, scilicet corpus nostrum. Scimus corpori nostro certi fines esse: nam corpus certum spatium explet non aliter quam res quas sensibus percipimus. Quamquam raro corpus nostrum rem physicam esse cogitamus, scimus tamen proprietates physicas corpori esse. Etsi conscientiam sane sciamus corpus physicum habitare, tamen cum sorpore commensurabilis non est. Sunt enim operae corporis, quas non regit conscientia, sicut respiratio et operae viscerum.

Schopenhauer, cum noumenon cum voluntatibus (cupiditate et necessitatibus et impulsibus) conectit, dicere vult homines per voluntatem participes esse mundi alioqui inaccessi, qui extra mentem est. Nemo ratione probare potest, imaginem mentalem mundi extranei veritati respondere. Per voluntatem — et sine cogitatione — apparet mentem mundo stimulari posse. Homines cupiditatibus et timoribus laborant. Qui status non voluntate dependent, et ante cogitationes expergiscuntur. Etiam tum expergiscentur, cum mens conscia eos continere velit.

De metaphysica

[recensere | fontem recensere]

Schopenhauer sententiam aestheticam putabat scientificà veriorem esse, ideo quia rationem a voluntate in forma artis separet. Constat enim distinctionem voluntatis et artis unam ex maximis esse distinctionibus, quas metaphysicas dixit. Corpus extensionem voluntatis esse putabat, artem autem actum sua sponte factum, qui nec corpori nec rationi coniungi possit; rationem autem effectorem doloris humani esse, quia dolorem mundi clarius in conscientiam adferat. Consequitur: quo ingeniosior quisque, eo maiore dolore laborat.

Allegoria Platonis usus ostendit omnem vitam postremo vanam esse, quia de eiusmodi accipienda agatur satisfactione, quae obtineri non potest. Ita notionis vitae Schopenhauerianae proprium est pessimismus omnia circumplectens. Qui pessimismus cum opinionibus Goethii, Hegelii et Schellingii et ceterorum aequalium Germanorum romanticorum discrepabat, qui omnes historiam humanam feliciter progredi viderunt.

Schopenhauer artem cogitationem spontaneam praefinitamque esse putabat, quam artifex, priusquam aliquid creare incipiat, in mente habeat. Ars, quippe quae extra rationem extendatur, hominem supra scientiam et naturam conlocat. Secundum Schopenhauer, scientia in interiora rationis expelli debeat.

De aesthetica

[recensere | fontem recensere]

Schopenhauer putabat artem viam esse et rationem, qua dolor vitari potest, nam per artem subiectum cogitans universam directo sentire potest rem, quae voluntas est. Luctatio cupiditatum personalium cum eiusmodi mundo, qui impletioni cupiditatum natura infestus sit, necessario ad eventum tragicum ducet. Quam ob rem tragoedia summum locum obtinet in arte.

Schopenhauer notionem suam ethicae in opere Die beiden Grundprobleme der Ethik (1841) exhibet. Etiam quarta pars libri Die Welt als Wille und Vorstellung de ethica disserit. Ex tribus maximis causis ethicis, Schopenhauer misericordiam (Mitleid)[5] habet verissimum incitamentum ad actus morales. Quae opinio Arthurum Schopenhauer cum philosophis orientalibus coniungit.

Alia duo, malitiam et egoismum, causas corruptas esse putabat.


  • 1813 : Über die vierfache Wurzel des Satzes vom zureichenden Grunde
  • 1816 : Theoria colorum
  • 1818 : Die Welt als Wille und Vorstellung
  • 1836 : De voluntate in natura
  • 1839 : Dissertatio de libero arbitrio
  • 1841 : Die beiden Grundprobleme der Ethik
  • 1851 : Parerga et Paralipomena

Nexus interni

  1. Mucheler 1996.
  2. Safranski 1990: cap. 19.
  3. Atma in memoriam redigit Atmanem, animam vivam Hinduorum.
  4. Wicks 2021: 29.
  5. Vel sympathiam, compassionem.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Cartwright, David E. (2010) Schopenhauer: A Biography. Cambridge University Press.
  • Dale, Jacquette, ed. (1996) Schopenhauer, Philosophy and the Arts. Cambridge University Press. ISBN 0521473888.
  • Muscheler, Karlheinz (1996) Die Schopenhauer-Marquet-Prozesse und das preußische Recht. J. C. B. Mohr.
  • Safranski, Rüdiger (1990) Schopenhauer and the Wild Years of Philosophy. E lingua Germanica transtulit Ewald Osers. Harvard University Press..
  • Salomaa, J. E. (1942) Arthur Schopenhauer. Elämä ja filosofia. WSOY.
  • Shapshay, Sandra (2012) Schopenhauer’s Aesthetics and Philosophy of Art. Philosophy Compass 7: 11-22.
  • Tanner, Michael (1998) Schopenhauer. Metaphysics and Art. Phoenix.
  • Wallace, W. (2003) Life of Arthur Schopenhauer. University Press of the Pacific.
  • Wicks, Robert (2021) Arthur Schopenhauer.
  • Willson, A. Leslie (1961). "Friedrich Majer: Romantic Indologist". Texas Studies in Literature and Language. 3 (1): 40–49.