Aspendus
Appearance

Aspendus erat oppidum antiquum in Pamphylia, quod in edito colle positum est iuxta Eurymedontis fluminis ripas. Huius contra ostium Cimon Atheniensium dux adversus Phoenices et Persas classe pugnavit.[1] M. Tullius Cicero dixit statuas Aspendi optimas a Verre ablatas esse.[2]
Aspendus est sedes episcopalis titularis Ecclesiae Catholicae Romanae.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Pomponius Mela, De situ orbis 1.14.
- ↑ Cicero, In Verrem 2.1.53
Nexus externus
[recensere | fontem recensere]![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Aspendus spectant. |
![]() |