Jump to content

Astacorum genus

E Vicipaedia
Gastronomia Ludoviciana: Procambari clarkii, maizium, patatae elixae die festa regionis Francicae urbis Novae Aureliae oblatae

Minorum astacorum[1][2] sive astaculorum genus[3] est grex paraphyleticus crustaceorum aquae dulcis, quae parvarum Nephropidarum similia sunt, ad quas conectuntur.[4] Ad superfamilias Astacoideum Parastacoideumque infraordinis Astacideorum pertinent. Plures species huius gregis ab hominibus ad comedendum quaerentur; nonnullae coluntur. Studium zoologicum huius gregis astacologia appellatur; ipsa crustacea astaci fluviales[5] olim nuncupabantur, sed hoc nomen nostro tempore synonymum est singulae speciei Astaci astaci.

Mexicanus style Astacorum genus

Index specierum utiliorum

[recensere | fontem recensere]
Ars coquinaria Polonica: Astaci astaci cum lactuca frustisque limonii in popina oppidi Brok inlati
Ars coquinaria Finnica: Pacifastaci leniusculi nuper elixi in popina regionis Jätkäsaari Helsingiae propositi
  1. "Macrouris Astacorum genus tribui posset et Brachiuris Cancrorum nomen" (p. 335 apud Google Books); "astacorum genus, vel iis similes" (p. 67 apud Google Books)
  2. "Nil minus tamen quam ut vitello ovi cum panis unciis 2 aut parum plus, modicoque vini meri, aut sine, prandium exigerem, vel si dies sit Veneris aut Sabbati pane ex iure chamarum, vel astacorum": Hieronymus Cardanus, De propria vita liber cap. 8
  3. "Transparet tamen eo fere modo quo crusta squillarum gibbarum, seu astaculorum" (p. 69 apud Google Books)
  4. "International Association of Astacology" 
  5. "Astacorum etiam fluvialium usu oblector, quod mater, dum essem in alvo, tam avide comederit": Hieronymus Cardanus (p. 142 apud Google Books)

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Crustacea

Haec stipula ad crustaceum spectat. Amplifica, si potes!