Atella (urbs antiqua)
Atella[1] fuit Oscorum antiquorum urbs in Campania sita, et quidem in medio itinere inter Neapolim et Capuam. Hodie eius ruinae inter Hortam Atellanae et Villam Sancti Elpidii urbes iacent. Incolae Atellani[2] appellantur.
Atella exeunte saeculo IV a.C.n. urbs Romana facta est, sed inter secundum bellum Punicum anno 216 a.C.n. una cum multis aliis urbibus Campaniae se ad potestatem Hannibalis contulit, qua de causa a Romanis anno 211 a.C.n. graviter punita est. Medio aevo, saeculo decimo, vigore defecta est. Sed aliquot ruinae reliquiaeque supersunt.
Atella iocosis scurrilibusque fabulis ex tempore factis innotuit, quae Atellanae dicuntur. Quod oblectamentum loci vim habuit non mediocrem ad formandum theatrum Romanum, sicut comoedias Plutinas.
De situ
[recensere | fontem recensere]Ruinae murorum Atellae etiam nunc conspici possunt in regione, quae oppidis quattuor circumdatur: Subcivio in septentrionali parte, Horta in orientali, Villa Sancti Elpidii in occidentali, Fracta Pictula in austro-orientali plaga.[3] In hac regione reperta sunt sepulcra, ruinae balnei magni, multaque fictilia (terracotta).[4]
De rebus gestis
[recensere | fontem recensere]Regio Atellae iam aetate ferrea habitata est, sed mentio Atellae nominis non ante secundum bellum Punicum facta est. Attamen moris est ita putare, inter Atellam et Capuam fati quandam communionem fuisse: itaque, anno 343 a.C.n., Capuà a Romanis auxilium petente contra Samnites, Atellam quoque Capuae petenti se iunxisse.[5] Paucis annis Atella in dicionem populi Romani venit vel redacta est, salvo iure nummos cudendi, et Atellanis civitas sine suffragio data est. Bello Punico secundo post Cannensem cladem (anno 216 a.C.n.) Atella cum aliis Campaniae urbibus ad Hannibalem defecit.[6] Quae defectio detrimentum urbi adtulit, nam anno 211 a.C.n. Capua expugnata etiam Atella a Romanis graviter punita est: supplicio adfecti ilico seditionis concitatores, plurimi incolae sub corona venditi aut coacti, ut in extremis terris considerent. Proximo anno (210 a.C.n.) Nucerini, quorum urbem Hannibal deleverat, in Atella repositi sunt.[7]
Quo facto Atella cito revixisse videtur. Cicero eam adfirmat urbem sibi coniunctissimam esse.[8] Augusto imperante tamen municipium parvum erat.[9] Saeculo decimo decrescere coepit, et anno 1030 Atellani in Aversam, urbem a Rainulpho Drengot nuper conditam, transpositi sunt.
Fabulae Atellanae
[recensere | fontem recensere]Nomen urbis manet in iocosis et ridiculis fabulis quae Atellanae appellantur. Quas fabellas praesertim iuventus Romana suas fecit annis 310 a.C.n..[10] Oscorum dialectus in Atellanis servabatur, et actores Osco more personati prodibant. Personae firmae in Atellanis erant Bucco, Dossennus, Maccus, Pappus.
Ecclesia Catholica Romana
[recensere | fontem recensere]Atella fuit sedes episcopalis Ecclesiae Catholicae Romanae et hodie sedes titularis ecclesiae catholicae Romanae. Nomen sedis episcopalis Dioecesis Atellana[11] est.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Cic. Clu. 68; Liv. 26.34.11; Suet. Tib. 75.3.
- ↑ Plin. Nat. 3.63.
- ↑ Libertini 1999: 58. Vide etiam imagines 20, 29A, 20B in pp. 60, 61, 62.
- ↑ Johannowsky 1976.
- ↑ Smith 1854.
- ↑ Liv. 22.61.
- ↑ Liv. 27.3.
- ↑ Cic. Fam. 13.7
- ↑ Plin. Nat. 3.5.
- ↑ Bausilio 2018: 119.
- ↑ "Dioecesis Atellana" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)}.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Bausilio, Giovanni (2018) Origini. Edizione Maggio.
- Bencivenga-Trillmich, Clara (1984) Risultati delle più recenti indagini archeologiche nell'area dell'antica Atella. Rendiconti della Accademia di Archeologia, Lettere e Belle Arti 59: 3–25.
- Johannowsky, W. (1976) Atella, The Princeton encyclopedia of classical sites, ediderunt Richard Stillwell; William L. MacDonald; Marian Holland McAlister. Princeton University Press.
- Libertini, Giacinto (1999) Persistenza di luoghi e toponimi nelle terre delle antiche città di Atella e Acerrae. Istituto di Studi atellani.
- Muro, Vincenzo de (1985) Atella, antica città della Campania. Adriano Gallina.
- Smith, William (1854) Atella, Dictionary of Greek and Roman Geography. Walton & Maberly.