Jump to content

Athenaeum Illustre Amstelodami

Latinitas bona
E Vicipaedia
(Redirectum de Athenaeum Illustre)
Porta (anno 1921 facta) ad antiquum auditorium Athenaei Illustris Amstedolami, olim capella conventus sororum Sanctae Agnis (Agnietenkapel) anno 1544 refecta.

Athenaeum Illustre Amstelodami[1] fuit institutum ad informandam iuventutem Amstedolamensem anno 1632 constitutum, quod floruit usque ad annum 1877, quo in Universitatem Amstelodamensem conversum est.

De Athenaeo condito

[recensere | fontem recensere]

Cum rebellioni contra regem Hispanum Philippum II anno 1578 accessisset, oppidum Amstelodamum aetate quae Aurea Bataviae dicitur, id est saeculo septimo decimo, cito crevit donec una ex opulentissimis mercatorum urbibus in orbe terrarum facta est. Praesertim post atque propter casum Antuerpiae anno 1585, quo haec urbs magnam partem sui commercii multorumque mercatorum amisit, urbs Amstelodamum augere quivit et in ea quidem maximus totius orbis terrarum portus exstructus est una cum copiosissima classi. Quae profecto magna commercii per maria omnia parte potita est. Urbs rebus secundis prosperitatem sine pari experta est. Eadem tempestate forum argentarium et mensa argentaria condita sunt, quibus urbs Amstelodamum caput orbis terrarum rebus nummariis facta est.

Hac de causa hominum frequentia magnopere adolevit, cum multi divites ex omnibus Europae partibus urbe allecti essent. Haec hominum alluvies prorsus patefacta est in provinciis mercaturae, litterarum et artium. Magis atque magis civibus superiorem educationem postulantibus, urbis senatores anno 1629 iusserunt paedagogium condi cui nomen Athenaei Illustris foret.

Locus Athenaeo Illustri constituendo electus est Sanctae Agnis Romanae monasterium a sororibus religiosis sanctae Clarae anno 1397 conditum et ideo dictum Capella sororum Sanctae Agnis (Agnietenkapel). Cuius aedificium, flammis anno 1452 consumptum, iuxta fossam Oudezijds Voorburgwal anno 1470 restitutum erat. Saeculo autem sexto decimo, Reformatione Protestantium peracta, aedificium monasterii, cuius pondus apud religiosos iam oblitteratum esset, tandem refectum anno 1578 potestati senatus populique urbis incidit. Ex edicto diei 11 Decembris 1630 ad Athenaeum Illustre condendum, aedificium renovari coeptum est, et demum anno 1631 perfectum. Sola tandem Sanctae Agnis capella e verteribus aedificiis monasterii servata est.

De Athenaei conditione eiusque effectus

[recensere | fontem recensere]

Cum Athenaeum Illustre die 8 Ianuarii 1632 inaugurarent, senatores urbis in animo habebant futuris studiosis occasionem perficiendae suae institutionis praebere, ut postea sine negotio in aliquam universitatem studiorum ingredi possent. Namque usque ad hoc temporis Amstelodamenses una tantum schola usque ad septimum Latinitatis gradum gaudebant. Senatores enim putabant alumnos adhuc nimis iuvenes esse ut modo tredecim annos nati aliena in civitate aestuabundae discipulorum vitae adiungerentur. Amstelodamum profecto universitate carebat neque ullam habere licebat invidente Lugduno Batavorum, quae sola esset provinciae Hollandiae urbs cui venia erat universitatis administrandae. Itaque iuvenibus Amstedolamensibus facultas perficiendae suae eruditionis in ipsa urbe oblata est, sed tamen gradui doctoris studentibus etiam tum ad aliquam universitatem auctoritate praeditam adeundum erat.

De illustribus Athenaei doctoribus

[recensere | fontem recensere]

Hoc consilio allectus, Gerardus Iohannes Vossius (Voss), doctor historiae rerum gestarum, Lugduno Amstelodamum venit ut orationem auguralem "De utilitate historiae" haberet, scilicet die 8 Ianuarii 1632. Postridie, 9 Ianuarii, Casparus Barlaeus (van Baerle), philosophiae doctor, item orationem commendatoriam habuit inscriptam "Mercator sapiens sive Oratio de conjungendis mercaturae et philosophiae studiis." His eruditis Martinus Hortensius (16051639) magister mathematicae anno 1634 adiectus est.

Praeterea aliae disciplinae illic cultae sunt. Exempli gratia, Ioannes Cabeljauw (16001652) suscepit anno 1640 cathedram iurisprudentiae et anno 1660 praesides Athenaei Gerardum Blasium (16251682) adicere potuerunt, qui scientias medicas referens iniit lectiones in Nosocomio Sancti Petri (Sint Pietersgasthuis), hodie "Binnengasthuis" nuncupato. Haec artium provincia anatomistarum Nicolai Tulp et Friderici Ruysch gratia mirum in modum floruit.

Principio lectiones, perpetuo Latinae, in supra dicta Capella Sanctae Agnis habebantur, postea vero, increscente professorum audientiumque numero, locus non iam suppetebat. Idcirco professores in auditoriis privatis aut praeparatis ad tempus suas scholas saepius saepiusque recitabant. Praeter disciplinas quas supra demonstravimus, fiebant etiam acroases de theologia et curriculo studiorum scholae Graecitatis orientaliumque linguarum successerunt, atque artes liberales ut ethica et rhetorica acceptae sunt. Theatrum etiam anathomicum exstructum est, ubi lectiones fiebant medicinae et, iam inde ab anno 1632 crescens, in primo tabulato aedium bibliotheca posita est.

De Athenaei occasu

[recensere | fontem recensere]

Propter angustiam loci aedium Athenaeum Illustre semper fuit institutum aliquantulum parvum quod haud plus quam octo praeceptoribus et fere 250 alumnis constaret. Attamen multi viri docti ex eo egressi sunt, namque Athenaeum factum est institutio egregia, ubi nobiles Bataviae cives eruditionem hauriebant. Ceterum pergebat esse illicitum reportare gradus universitarios in eo. Postquam anno 1815 Athenaeum Illustre agnitum est a re publica ut institutio superior formandae iuventutis, capella sanctae Agnis paulatim pessum data est. Simul conlectio bibliothecae tantopere creverat ut anno 1860 concilium civitatis instituerit dare Athenaeo novam sedem in vetere domo arquitium (Handboogdoelen), ubi kalendis Octobribus anni 1862 operari coepit. Anno 1877 Athenaeum Illustre a suo pristino consilio destitutum in Universitatem municipalem Amstelodamensem conversum est.

Anno 2012 nova societas privata nomine Athenaei Illustris constituta est eo consilio, ut restituatur traditio veteris instituti, imprimis in eo quod ad studia humana et linguarum antiquarum attinet.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]