Augustus Corrodi
Augustus vulgo August Corrodi (natus die 27 Februarii 1826 Turici, mortuus ibidem die 16 Augusti 1885) pictor atque scriptor Helveticus fuit.
Vita
[recensere | fontem recensere]Quamvis theologiae studendae destinatus esset, picturarum conficiendarum voluptatem sensit. Itaque anno 1862 magister in delineando Vituduri in schola fuit, quod munus anno 1881 deposuit.
Inde Turici res scriptum se contulit. Praeter cantus, novellas (»Waldleben«, Sanctogalli 1856; cum fabula amoena annexa), mythistoriam »Blühendes Leben« (Bernae 1870), comoedias et puerilia etiam poeseis lingua verniculari Theodisca Helvetica exaratas in lucem protulit: »De Herr Professer, Idyll usem Züripiet« (Vituduri 1858, editio altera 1872), »De Herr Vikari, Winteridyll usem Züripiet« (Vituduri 1858) et »De Herr Doktor. Herbstidyll usem Züripiet« (Vituduri 1860; versione in dramatica 1872). Talia poemata vulgo valde plausum est.
Insuper exaravit opus »Robert Burns und Peter Hebel, eine literarhistorische Parallele« (Berolini 1873) et interpretatus est carmina Roberti Burns in dialecto Helvetico (Vituduri 1870).
Vituduri ex anno 1852 sodalis cooptatus est in societam Winterthurer Kunstvereins cuius in praesidio ex anno 1856 erat. Conservator atque collector societatis artium Sanctogallensis quoque fuit. Attamen neque socialia neque politica indagare voluit: maluit velut epigonus romanticas res depingere et fascinanter narrare.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Augustum Corrodi spectant. |
- Vicifontis scaturigo
- Ellenberger, Elisabeth: "Corrodi, August", in: Historisches Lexikon der Schweiz/HLS (hic in interreti)