Jump to content

Aulus Didius Gallus Fabricius Veiento

E Vicipaedia
Tabula votiva quam Fabricius Veiento et eius uxor Attica deae Celticae Nemetonae dedicavit[1].

Aulus Didius Gallus Fabricius Veiento (nescimus quando natus sit; mortuus est post annum 98) fuit senator Romanus primo saeculo. Ab Aulo Didio Gallo, consule suffecto anni 36, adoptatus est. Uxorem Atticam duxit. Fuit praetor, deinde anno 62 relegatus est; cuius rei causam Tacitus rettulit: "Haud dispari crimine Fabricius Veiento conflictatus est, quod multa et probrosa in patres et sacerdotes composuisset iis libris, quibus nomen codicillorum dederat. Adiciebat Tullius Geminus[2] accusator venditata ab eo munera principis et adipiscendorum honorum ius, quae causa Neroni fuit suscipiendi iudicii, convictumque Veientonem Italia depulit et libros exuri iussit, conquisitos lectitatosque, donec cum periculo parabantur: mox licentia habendi oblivionem attulit."[3] Vespasiano imperatore in senatum iterum adlectus est, ter (annis 74, 80[4], 83) consul creatus est. Praeterea sacerdos et consiliarius Domitiani imperatoris fuit, quod et a Iuvenale confirmatur.[5] Anno 89 cum uxore imperatorem in expeditione contra Lucium Antonium Saturninum secutus est, qui purpuram sumpserat. Etiam Nerva imperatore auctoritas Fabricii magna fuit.[6]

  1. CIL 13, 7253
  2. Consul suffectus anni 46.
  3. Tacitus, Annales, XIV 50.
  4. AE 1948, 00056
  5. Satirae, IV 113; 123sqq.
  6. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 4, c. 382/386.

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]
  • B. W. Jones, "Fabricius Veiento Again", The American Journal of Philology, 1971: 476-478
  • William C. McDermott, "Fabricius Veiento", The American Journal of Philology, 1978: 129-148
  • Steven H. Rutledge, Imperial inquisitions. Prosecutors and informants from Tiberius to Domitian, London, Routledge, 2001: 229-232

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]