Aulus Plautius (consul 1 a.C.n.)
Appearance
Aulus Plautius (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo saeculo ante et post Christum natum fuit. Patria eius Trebula Sufenas fuit, pater eiusdem nominis anno 51 a.C.n. praetor urbanus erat. Anno 1 a.C.n. consul suffectus creatus est[1]. Anno 9 vel 10 ab Augusto in Apuliam ad servos rebellantes opprimendos missus est[2].
Uxor eius Vitellia, amita magna Auli Vitellii imperatoris erat. Liberos tres habuit:
- Aulum Plautium, consulem suffectum anni 29, qui postea Britanniam expugnavit,
- Quintum Plautium, consulem ordinarium anni 36,
- Plautiam, quae Publio Petronio, consuli suffecto anni 19 nupsit.