Aulus Postumius A.f. Albinus
Appearance
Aulus Postumius A.f. Albinus (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus post annum 242 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus.
Gens
[recensere | fontem recensere]Nepotes eius Aulus Postumius A.f. Albinus Luscus anno 180 Spurius Postumius A.f. Albinus Paullulus anno 174 et Lucius Postumius A.f. Albinus anno 173 consulatum gesserunt.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Anno 242 a.C.n. consul una cum Gaio Lutatio C.f. Catulo electus impeditus est, ne in Siciliam ad Poenos vincendos iter faceret, quod flamen Martialis tum fuit[1]. Anno 234 eo anno, quo filius Lucius Postumius A.f. Albinus consulatum gessit, censor erat. Ante annum 218 a.C.n. mortuus est, quod Titus Livius eius mortis non meminerat.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Tassilo Schmitt, "Postumius [I 3]" in Der Neue Pauly vol. 10 (Stutgardiae: Metzler, 2001. ISBN 3-476-01480-0) col. 222.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Valerius Maximus I 1,2
Antecessores: Gaius Fundanius C.f. Fundulus et Gaius Sulpicius C.f. Galus |
Consul 242 a.C.n. cum Gaio Lutatio C.f. Catulo |
Successores: Aulus Manlius T.f. Torquatus Atticus II et Quintus Lutatius C.f. Cerco |