Avesta
Avesta est epitome sacrorum Zoroastrianismi operum, principale librorum religiosorum in usu inter Zoroastros corpus, in lingua Avestana, aliter ignota, compositum.[1] Textus nonnulla genera varia exhibent, aut per dialectum aut per usum ordinata. Textus principalis in grege liturgico est Yasna, quae ex caerimonia eiusdem nominis appellatur, in maximo actu venerationis religionis Zoroastreae, cum textus Yasna recitatur. Partes huius textuus maximi momenti sunt quinque Gathae, quae in septendecim hymnis consistunt, Zoroastro ipsi tributis. Qui hymni, una cum quinque brevibus textibus qui etiam sunt pars Yasna, in lingua Avestana Vetere (Gathica interdum dicta) sunt. Reliquae textuum Yasna partes in Avestana Recentiore compositae sunt, ex recentiori linguae statu aliaque regione geographica traditae.
Versio prima in Europa ab Abrahamo Hyacintho Anquetil Duperron anno 1771 edita est.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Boyce 1984:1.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Editiones et versiones
- Karl F. Geldner, ed., Avesta, the Sacred Books of the Parsis. 3 voll. Stutgardiae: Kohlhammer, 1896 (Avestane) vol. 1 2 3 apud Internet Archive
- James Darmesteter, interpr., Le Zend-Avesta. 3 voll. Lutetiae: Leroux, 1892-1893 (Francogallice) vol. 1 2 3 apud Internet Archive
- James Darmesteter, L. H. Mills, interprr., The Zend-Avesta. 3 voll. Oxonii: Clarendon Press, 1880-1887 (Anglice) vol. 1 2 3 apud Internet Archive
- Eruditio
- Bailey, H. W. 1943. Zoroastrian Problems in the Ninth-Century Books. Oxonii: Clarendon Press. Textus apud Internet Archive
- Boyce, Mary. 1984. Textual Sources for the Study of Zoroastrianism. Manchester University Press. Textus apud Internet Archive
- Cantera, Alberto. 2015. "Avesta II: Middle Persian Translations" in Encyclopaedia Iranica online.
- Gershevitch, Ilya. 1967. The Avestan hymn to Mithra. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
- Gnoli, G. 1987/2011. "Avestan Geography" in Encyclopaedia Iranica online.
- Goldman, Leon. 2000/2012. "Women, ii. In the Avesta" in Encyclopaedia Iranica online.
- Hoffmann, Karl. 1958. Handbuch der Orientalistik. Series I, 4, 1. Lugduni Batavorum: Brill.
- Hoffmann, Karl. 1987/2011. "Avestan Language i-iii" in Encyclopaedia Iranica online.
- Humbach, Helmut. 1991. The Gathas of Zarathushtra and the Other Old Avestan Texts. Pars I. Heidelbergi: Winter.
- Kellens, Jean. 1983. "Avesta. In Encyclopaedia Iranica 3:35–44. Novi Eboraci: Routledge and Kegan Paul.
- Kellens, Jean. 2002/2011. "Avestan Language iv: Avestan syntax" in Encyclopaedia Iranica online.
- Schlerath, Bernfried. 1987. "Andreas, Friedrich Carl: The Andreas Theory". In Encyclopaedia Iranica 2:29–30. Novi Eboraci: Routledge and Kegan Paul.
Nexus interni
[recensere | fontem recensere]