Jump to content

Balnea Iudaeorum Erfordiensium mediaevalia

E Vicipaedia
Effossiones anni 2007 a turri Ecclesiae Sancti Aegidii visae.
Aditus ad prisca balnea, anno 2014.

Balnea Iudaeorum mediaevalia (Theodisce Erfurter Mikwe) testimonium gravissimum perhibent de vita Iudaica Erfordiae in media urbe. Mense Septembri 2023, patrimonio totius mundi inscripta sunt.[1]

Cum anno 2007 ripae fluminis Hierae apud Pontem negotiarorum corroborarentur cavea quaedam reperta est cui primo repositorii functio attributa est. Tunc claruit usus balnearis ab Iudaeis, quibus aqua fluens tantummodo rite admissa est. Balnea vestigia multa de Iudaeis Erfordiae adimplent, quippe quae enumerentur inter totius Europae antiquissima. Balnea Iudaeorum alia sunt in cella Proseuchae parvae.

Balnea saeculo tertio decimo erecta sunt, quamquam pars muri meridiani aedificium magis vetus saeculi duodecimi indicat. Tegulae murorum aliorum usurpabantur verisimiliter novam aedem factum. Strata hodie ruderibus completa erat inter balnea et Synagogam veterem. Membra plurima in persecutione anni 1349 urbem reliquerunt; balnea manebant in Iudaeis post annum 1354 revenientibus, cum synagoga mox repositorium factum esset. Postquam officiales annis 1453 et 1454 urbem Iudaeis valedicendam esse constituerunt, balnea in oblivionem ceciderunt. Piscina impleta est, tabulatum superius usque ad saeculum vicensimum cella erat.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]