Baltrum
Locus: 53°43′44″N 7°22′6″E
Numerus incolarum: 573
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Baltrum
Gestio
Geographia
Tabula aut despectus
Baltrum est commune Saxoniae Inferioris, insula ad Insulas Frisicas Orientales pertinens et pars Circuli Aurich est.
Commeatus
[recensere | fontem recensere]Ab anno 1949 ad annum 1985 ferroviaria parva merces transportavit. Aeroportus parvus in insula est, autocineta prohibita sunt. Cives et peregrinatores navibus traiectoribus in insulam portantur.
Historia
[recensere | fontem recensere]Baltrum anno 1398 nomine "„Balteringe“" primo in actis desciptum est. Primo pars Frisiae Orientalis fuit. Annis 1744 - 1806 insula ad Borussiam, deinde ad Nederlandiam, annis 1810 ad 1813 ad Primum Imperium Francicum pertinuit. Ab anno 1815 Baltrum Regno Hannoverano traditum est, quod anno 1866 a Borussia occupatum est. Saeculo 19 Periegesis coepit, cum hospites insulam ad se lavandum et aere maris fruendum visitabant. Ab anno 1885 Baltrum ad circulum Aurich et ab anno 1946 ad Saxoniam Inferiorem pertinet. Nunc hic multi hospites amoenitate Maris Germanici fruuntur.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Baltrum spectant. |