Banyas
Banyas (Hebraice בניאס; Arabice بانياس, DMG Bāniyās) est fons Iordanis orientalis necnon vicus prope fluminis fontem, qui antiquitate Caesarea Philippi appellabatur. Banyas etiam est saeptum nationale, quod fontem, effossiones urbis antiquae, et dimidium flumen amplectitur.
Geographia
[recensere | fontem recensere]Banyas in radicibus montis Hermonis patet, in maxima septentrionali Gaulanitis parte, quoad ab exercitu Israelitico occupata est. Proxima maior Israelis urbs est Qirjat Shmona, fere 15 chiliometra distans.
Etymologia
[recensere | fontem recensere]Banyas, nomen Arabicum, a Graeco Paneas tractum est. Regio ita nominata erat, quod ex tempore hellenistico ibi sanctuarium Panis dei fuit loco prioris sacrarii Baal dei constitutum.
Historia
[recensere | fontem recensere]- Aetas Hellenistica
Regione anno 332 a.C.n. ab Alexandro Magno occupata cultura Graeca praevaluit. Prope fontem fluminis Panaeon (sanctuarium Pani dedicatum) constitutum Paneasque appellatum est. Aediculae, in quibus statuae dei positae erant, adhuc conspici possunt. Paneas primo apud Xenon Rhodicum memoratur, qui pugnam anno 200 a.C.n. apud Paneam commissam descripsit, qua Ptolemaei cum Seleucidis de potestate Palaestinae certaverunt. Illa pugna exercitus Aegyptius Scopa duce succubuit Seleucidis, quibus Antiochus III Magnus praeerat. Circa Panis sanctuarium pagus ortus est, qui paulatim in locum prope sitae urbis Dan succedens locus regionis medius factus est.
- Caesarea Philippi
Primo saeculo a.C.n. exeunte Romani regionem sub dicionem eorum redigerunt. Augustus plagam Herodi Magno dono dedit, qui ad annum 20 a.C.n. in supradicto sanctuario templum Augusto atque Deae Romae dedicatum aedificari iussit.
Herode mortuo regnoque eius inter tres filios diviso pars septentrionalis cum Gaulanite Herodi Philippo cessit, qui Panean tetrarchiae caput fecit, urbem ante sanctuarium sitam auxit et in honorem imperatoris Romani Caesaream Philippi nomimavit.[1] Ut autem nomen Banyas demonstrat, sermone cottidiano nomen Paneas in usu manebat. Iter urbem cum Tyro (in Libano ad mare sito) et cum Damasco (in Syria) coniunxit, quo rerum commercium floruit.
Etiam Herode Agrippa II regnante urbs crevit. Duo templa, unum Pani alterum Iovi Heliopolitano dedicatum, porro Aquae ductus constituta sunt.
In Novo Testamento narratur, Petrum Iesum "in partibus Caesareae Philippi" illum Christum esse declaravisse, quem Iudaei exspectavissent (Matthaeus 16,13ss. et loci paralleli). Iesus tum Petrum saxum (Graece: petram) appellavit:
- Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam; et portae inferi non praevalebunt adversum eam. Tibi dabo claves regni caelorum; et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum in caelis, et quodcumque solveris super terram, erit solutum in caelis.
Ecclesia Catholica Romana his verbis papatum sive munus papae conditum esse credit.
- Aetas imperii Romani orientalis, expugnatio Islamica, tempus expeditionum sacrarum
Cum religio Christiana antiquitate posteriore firmior esse coepit, cultu Panis exstincto sacraria paulatim lapsa sunt. Urbs tamen crevit et sedes episcopalis facta est; ex qua sedes titularis Ecclesiae Catholicae Romanae Paneadensis nomen traxit.
Postquam urbs saeculo septimo a Musulmanis expugnata est, Banyas in vicum parvum minutum est. Saeculo decimo demum commigratione musulmanica iudaicaque iterum crevit et imprimis multos Caraitas attraxit.
Cum sic dicti crucisignati Tancredo Tarentino duce expeditione sacra anno 1099 Galilaeam expuganvissent, Banyas in confinio inter Crucisignatos et Musulmanos fuit. Principes musulmani urbem necnon arcem Nimrod duo chiliometra in orientum versus sitam muniverunt. Tamen anno 1129 urbs in dicionem crucisignatorum venit, qui eam caput regni Galilaeae fecerunt. Rebus compluriens mutatis anno 1164 denique post proelium ad cornua Hattin commissum a copiis Saladini occupata est. Mamluci urbem arcemque destituerunt, Banyas iterum in vicum minutum descendit.
- Sub dicione civitatis Israelis
Loco antiqui sacrarii urbisque ex anno 1988 effossiones fiunt, quibus inter alia templum ante Panis antrum constitutum, alio loco reliqua aedificii opere reticulato (forsitan domus regia Herodis) reperta sunt, praetera cardo urbis antiquae cum variis aedificiis.
Fontes et superior fluminis Banyas pars his diebus sunt saeptum naturale, quod non nisi nummis datis aditur. Per tria itinera loci antiqui, vegetatio, quae etiam aestate secundum flumen viget ac floret, necnon memoriales belli sex dierum loci demonstrantur. Periegetis taberna ac spatia convivio sub divo faciendo prope duos saepti naturalis aditus praebentur.[2]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Thomas Johann Bauer: Who is who in der Welt Jesu? Friburgi Brisgoviae 2007, p. 63ss
- ↑ Hermon Stream (Banias) Natural Reserve.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Banyan spectant (Banias, Banias River). |