Barnstedt
Appearance
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Germania
Locus: 53°8′15″N 10°22′24″E
Numerus incolarum: 765
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Locus: 53°8′15″N 10°22′24″E
Numerus incolarum: 765
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Gestio
Procuratio superior: Circulus Luneburgensis, Ilmenau
Geographia
Tabula aut despectus
Barnstedt commune Saxoniae Inferioris et pars Circuli Luneburgensis est. Est pars communis generalis Ilmenau. Ad Barnstedt etiam vicus Kolkhagen pertinet.
Historia
[recensere | fontem recensere]Barnstedt pars Ducatus Luneburgensis fuit. Anno 1705 ad Ducatum Electoralem Brunsvicum-Luneburgensem transiit. Anno 1803 cum toto Ducato a copiis Francicis occupatum est. Annis 1810 - 1813 pars Regni Westphaliae erat. Tum ad Regnum Hannoveranum, ab anno 1866 ad Borussiam pertinuit. Barnstedt ab anno 1946 pars Saxoniae Inferioris est et ab anno 1974 ad Ilmenau commune generale pertinet. Eodem anno Kolkhagen vicus, qui anno 1230 primo in actis descriptus est, cum Barnstedt coniunctus est.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Barnstedt spectant. |