Basilea
Locus: 47°33′38″N 7°35′26″E
Numerus incolarum: 173 552
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Basel
Gestio
Geographia
Territoria finitima: Riehen, Campus Birsae, Muttenz, Münchenstein, Reinach, Bottmingen, Binningen, Allschwil, Saint-Louis, Weil-am-Rhein, Huningue
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Basilea[1][2][3] seu Basilia[1] (Theodisce Basel, Francogallice Bâle) est urbs in Helvetia, sita prope fines Germanorum et Francorum. Rhenus fluvius urbem perfluit. Urbs trans Rhenum posita plana universa est et ad Prisgaudiam respicit. Altera civitas splendidior ac magnificentior duplici iugo eminet, valle intermedia, artificiose mirificeque structa, ut aequa omnis videatur eunti. 167720 incolae anno 2009 Basiliae incoluerunt. Basilea est caput pagi Basileensis. Iam aevo Romano urbs capitalis fuit civitatis Basiliensium.
Basilea est etiam nota quia locus est Concilii Oecumenici Basileensis ab anno 1431 habiti, quod postea in Ferrariam et Florentiam translatum est. Anno 1460 Universitas Basiliensis condita est.
Nonnulla eventa historica
[recensere | fontem recensere]- A tempore Beati Rhenani Basilienses senatorem Romanum Lucium Munatium Plancum velut conditorem suae urbis celebrare consuerunt qui mausoleo Gaetano hanc sententiam inscribendam curavit ː IN GALLIA COLONIAS DEDVXIT LVGDVNVM ET RAVRICAM. Re vera tamen Augusta Rauricorum aliquantulum ab hodierna Basilea distabat et prima aedificia Romana ab archaeologis ibi reperta non ultra ultimos annos primi saeculi a.C.n. referri possunt. Illo tempore Celtae in colle Basiliensi iam habitabant quorum vestigia recognita sunt.
- Aetate Christiana Basilea sedes episcopalis fuit in archiepiscopatu Vesuntino.
- Profligato imperio Romano Augusta Rauruca deserta lapides vicinis aedificandi cupidis praebebat dum novus vicus in planitie ad ripam fluminis nascitur, Basilea futura.
- 917 ː Ungari urbem diripuerunt et incenderunt.
- Undecimo saeculo ineunte imperator Henricus II et episcopus Adalbero novam ecclesiam cathedralem aedificari iusserunt. Quae aedificatio ab incendiis et terrae motu turbata non nisi quinto decimo saeculo exeunte peracta est.
- 1348-1350 ː Pestis nigra saevit. Iudaeorum persecutio in quos culpam reiciunt ceteri incolae. Pestis subinde reditura erat usque ad septimum decimum saeculum.
- 1356 18 Octobris ː Ingens terrae motus urbem omnino delevit quae tamen paucis annis omnibus mirantibus resurrexit.
- 1431 ː Concilium Basiliense coitur de hussitorum haeresi disputaturum. Mox Byzantina legatio quoque huc venit concordiam Christianorum adversus Turcos petitum. Ita Basilienses de litteris Graecis primo certiores facti sunt, quia legati libros secum ferebant. Concilium usque ad annum 1449 sedebit ː in summa haec coitio virorum doctorum tam Italianorum quam Graecorum viam ad humanismum Basiliensem stravit qui mox per artem typographicam lucem suam in totam Europam disseminavit.
- 1459, 12 novembris bulla papalis pontificis Pii II Universitatem Basiliensem creavit, paulo post Friburgensem vicinam.
- 1501 ː Basilea confoederationi Helveticae accessit ː Helvetii enim tum invicti bello erant postquam Burgundios et exercitus imperiales vicerant. Urbs tum circiter quindecim milia incolarum numerabat.
- 1513 ː Primus adventus Erasmi apud Iohannem Frobenium, qui princeps humanismi Basiliensis futurus erat.
- 1516 ː Primum Novum Testamentum Graece impressum Basileae apud Iohannem Frobenium, ab Erasmo curatum.
- 1521 ː Omnia iura in urbe administranda episcopo abrogantur.
- 1529, 9 Februarii ː Oecolampadio duce civitas sibi religionem reformatam elegit secundum placita Zvinglii postquam seditione orta sodalitates imagines religiosas per totam urbem deiecerunt, fregerunt, combusserunt. Consiliarii veteri religioni pertinaciter adhaerentes abdicati sunt.
- 1534 ː Prima Basiliensis confessio a sucessore Oecolampadii Oswaldo Myconio composita.
Commeatus
[recensere | fontem recensere]Vide etiam:
Feriae
[recensere | fontem recensere]- Carnelevarium Alamannicum Basileensis
Religio
[recensere | fontem recensere]Cibus
[recensere | fontem recensere]Incolae noti
[recensere | fontem recensere]- Hic nati
- Iohannes Oporinus, 1507-1568, typographus
- Iohannes Rodolfus Wetsteinius, 1594–1666, burgimagister
- Iacobus Bernoulli, 1655-1705, mathematicus
- Leonhardus Eulerus, 1707-1783, mathematicus
- Rogerius Federer, 1979, tennilusor
- Hic mortui
- Ioannes Amorbachius, mortuus 1513, typographus
- Iohannes Frobenius, mortuus 1527, typographus
- Desiderius Erasmus Roterodamus, 1469-1536, theologus ac vir doctus
- Ioannes Oecolampadius, 1482-1531, theologus
- Sigismund Gelenius,1497-1554, eruditus
- Iacobus Bernoulli, 1655-1705, mathematicus
- Christophorus Merian, 1800-1858, philanthropus
Eponymum
[recensere | fontem recensere]Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ 1.0 1.1 Hadrianus Vallesius, Notitia Galliarum ordine litterarum digesta, Parisiis, 1675, apud Fredericum Leonard, p. 75. Basilea etiam Formula:Italice
- ↑ "Basilea" in Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~
- ↑ Société de l'histoire de France, Annuaire historique pour l'année 1858, 1837, Parisiis, Jules Renouard (p. 58 apud Google Books) (Francogallice)
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Alfred Berchtold, Bâle et l'Europe : une histoire culturelle, Lausanne, Payot, 1990, duo volumina.
- Peter-Andrew Schwarz, "Kaiseraugst et Bâle (Suisse) aux premiers temps chrétiens" in Capitales éphémères. Des Capitales de cités perdent leur statut dans l’Antiquité tardive, Actes du colloque Tours 2003 (Supplément à la Revue archéologique du centre de la France no. 25, 2004) pp. 103-126
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Basileam spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 47°33′38″N 7°35′26″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Facebook Places • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Store norske Lexikon |