Jump to content

Desiderius Erasmus Roterodamus

Latinitas bona
E Vicipaedia
(Redirectum de Erasmus)
Wikidata Desiderius Erasmus Roterodamus
Res apud Vicidata repertae:
Desiderius Erasmus Roterodamus: imago
Desiderius Erasmus Roterodamus: imago
Nativitas: 28 Octobris 1466; Roterodamum
Obitus: 12 Iulii 1536; Basilia
Patria: Seventeen Provinces

Familia

Coniunx: no value

Memoria

Sepultura: Basel Minster
Desiderius Erasmus, ab Ioanne Holpenio pictus (1523).
Erasmus Roterodamus, a Leone Divutio architecto anno 1986 adumbratus.

Desiderius Erasmus Roterodamus (Batavice Gerrit Gerritszoon, Roterodami die 27 vel 28 Octobris 1469 natus; Basiliae die 12 Iulii 1536 mortuus), clarissimus utriusque linguae magister necnon theologus atque ecclesiae melioris reddendae, non autem dividendae maximopere studiosus qui ob ingenium ac merita sua “humanistarum princeps” appellatur. Iuvenis ad sacram sancti Augustini familiam adscriptus, ibidem sacerdos factus episcopum Cameracensem secutus est; dein Lutetiae Parisiorum studuit, totamque Europam ad occidentem solem et meridiem vergentem peragravit. Multa profecto scripsit opera quae et ad linguam Latinam tradendam excolendamque et mores ecclesiae hominumque, qui tunc fuerunt, emendandos spectant; insuper etiam multa antiquorum opera commentariis instructa, imprimis vestigia Laurentii Vallae secutus Novum Testamentum Graece et Latine edendum curavit. Ipse denique reformator ecclesiae Christianae habetur fuisse qui autem vitia ecclesiae reprehendens, attamen eam ipsam dividere nolens tunc temporis neque multis Protestantibus neque Catholicis gratus erat. Itaque paulo ante mortem Basiliam, ubi apud amicum et typographum Ioannem Frobenium versabatur, postquam urbs protestantibus se adiunxit, reliquit, Friburgum Brisgoviae migravit. Ibi anno 1536 mortuus, Basiliae in ecclesia cathedrali sepultus est. Quamquam calculis renalibus semper laborabat, non iis moritur.

Ratio Erasmiana, ratio commutationis scholasticorum in Unione Europaea, nomen ab Erasmo tenet.

Multae variaeque ab Erasmo ad homines illius aetatis doctissimos scriptae epistulae exstant in quibus multa de temporis sui moribus describit. Numerus epistularum ab Erasmo ipso scriptarum et ad nos traductarum ad dua milia est. Alias quidem habemus epistolas ab aliis scriptas ad Erasmum conservatas, ex quibus facta, consilia, controversiasque vitae non tantum Erasmi ipsius percipere possumus, sed etiam multorum aliorum eiusdem temporis virorum clarorum.

Hae omnes Latine scriptae sunt. Hac utentes lingua homines docti ex omnibus partibus Europae inter se ita facile colloqui poterant, ut non necesse esset eis multas linguas vulgares discere. Erasmus nostram linguam praecipue excoluit non minus in epistulis suis quam in ceteris operibus.

Notandum est quod Erasmus non tantum epistulas ipsas scripsit, sed etiam libellum appellatum De conscribendis epistolis, id est quomodo epistulae varias ob causas optime scribendae sint, protulit. Hoc in opere praecepta exemplaque generum epistularum adhibenda praebuit.

Peregrinationes Anglicae

[recensere | fontem recensere]

Erasmus ter in Anglia commoratus est.

Primum anno 1499 Erasmus ab discipulo Gulielmo Blount quarto Baro Mountjoy invitatus se ad Angliam contulit, ubi unum annum manens in amicitiam nonnullorum doctorum anglicorum acceptus est, imprimis Thomas Mori, qui eo tempore erat vir eruditione clarissimus, et Ioannis Colet, inter alios, quibuscum totam vitam amicus manebat carissimus amabilissimusque. Circiter anno in Anglia peracto, amicis eum ut diutius in Anglia maneret magnopere exhortantibus, attamen redivit Erasmus ad continentem Europaeam.

Opus epistolarum

[recensere | fontem recensere]
Enchiridion militis Christiani (1503).
Enchiridion militis Christiani (1503).
  • Allen, P. S., redactor. 19061958. Opus epistolarum Des. Erasmi Roterodami. 12 vol. Oxoniae.
  • Collected Works of Erasmus (Toronto, 1976- ), fundata in editionem Alleni, cum parvum numerum additiones et emendationes

Selectio hominum auctorum epistolarum ad Erasmum missarum:

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Pagina in libro Stultitiae Laus (1515).
  • Halkin, Léon-Ernest. 1987. Erasme parmi nous. Lutetiae: Fayard.
  • Huizinga, Ioannes. 2001. Erasmus, editio decima. Roterodami: Donker.
  • Mayolas, Pep. 2014. Erasme i la construcció catalana d'Espanya. Barcelona: Llibres de l'Índex.
  • Zweig, Stephanus. 1938. Triumph und Tragik des Erasmus von Rotterdam ('Erasmi Roterodami triumphum et tragoedia'). Vindobonae.
  1. Discipulus Erasmi, qui eum "inter nobiles doctissimus" numeravit.
  2. Formula:Cite DNB

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicicitatio habet citationes quae ad Desiderius Erasmus Roterodamus spectant.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Desiderius Erasmus Roterodamus spectant.