Jump to content

Bel-Ami

E Vicipaedia
Bel-Ami, mythistoria Francogallica

Bel-Ami est mythistoria a Guidone de Maupassant scripta, quae anno 1885 in lucem prolata est. Narrat ascensum professionalem et socialem Georgii Duroy, pristini centurionis, in Lutetia exeuntis saeculi undevicesimi. Haec fabula mordax et ironica, cui plus quam quinquaginta editiones usque ad annum 1887 fuerunt, inter opera maximi momenti in litteris Europaeis numerari potest.

Duroy, vir indoctus et gloriae cupidus, post militiam dimissus et fere inops, veterem commilitonem Carolum Forestier in itinere offendit. Iste vir dicit se apud diurnarium "La vie française" (quod moderatur dominus Walter, institor Iudaeus quidam) et Georgio ibidem munus relatoris scriptorisque procuraturus est. Duroy tamen agnoscere debet se nullam scribendi peritiam habere. Itaque ab amici uxore auxilium petit, quacum mox amicitiam init. Intellegit quod illa ingeniosa mulier pro marito quoque commentationes plurimas conficere solet. Interea Forestier eum in circulos claros introducit, ubi Duroy, cui iam dudum familiaritas cum multis nobilibus feminis, honores varios consequitur. Tunc filia amicae pristinae Georgio Duroy argutum cognomen Bel ami tribuit, quo ille mox notus fit.

Post socienni mortem, Georgius viduam celeriter in matrimonium ducit, et ambo ambitum est ut vitam publicam verbis prelo mandatis mutentur. Paulo post, Georgius moechari incipit uxorem fastidiens. Femina lusa, cum adulterium exerceat, a Georgio deprehenditur. Amator eius, minister rerum externarum, abdicatur. Duroy, cum uxorem editoris ditissimi Walter seduxerit, amore eius filiae incenditur. Walter in principio invitus nuptiis filiae cum Du Roy annuit[1] Quem consensum efficit feminae pactae raptio. Uxor Walter ex novo vinculo valde patitur et in insaniam religiosam incidit; Du Roy autem vir honorabilis fieri potest et in via ad summum societatis fastigium inceditur.

Ista fabula Milesia saepius proplasma pelliculis[2][3], dramatibus radiophonicis, theatro musico[4], cantilenis fuit.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Jacques Vassevières: «Bel Ami», Maupassant. Résumé analytique, commentaire critique, documents complémentaires (=Balises, 34), Nathan, Lutetiae 1994, ISBN 2091801194

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Bel-Ami mythistoriam spectant.
  1. Georgius nomen suum in decursu fabulae aliquoties mutat ut nobilior videatur et Du Roy nominari solet.
  2. annis 1939, 1947, 1955, 1968, 2012
  3. de adaptione quadam erotica Suecica minus fideli
  4. cf. Petri Kreuder opus Bel ami