Bellona
Bellona (-ae, f.), cuius nomen antiquum fuit Duellona[1] veterrima dea Romana belli, soror (interdum uxor aut filia) Martis erat et deae Graecae 'Ενυώ,-όος (Enyo) vulgo adsimulabatur. In primis furorem bellicum referebat quo bellator in caede, sui oblitus, saevit. Itaque nonnumquam inter numina inferna memoratur[2]. E primo bello Mithridatico milites Sullani cum captivis reduces cultum cuiusdam deae Asiaticae Ma vocatae Romam introduxerunt, quae Bellonae adsimulata est[3] ne religio a more maiorum abhorrens reiceretur. Novus cultus sub patrocinio Magnae Matris, quae ex Asia iam anno 204 a.C.n. venerat et cuius orgia similia erant, sese occultavit ita ut Ma/Bellona "pedisequa" Cybelae in quadam inscriptione vocata sit[4]. Ostiae templum Bellonae intra campum Magnae Matris prope Attideum aedificatum erat[5]. Sectatores deae Bellonae in collegio hastiferum sociabantur.
De aspectu
[recensere | fontem recensere]Dea galeata et cristata[6], Bellona sive hastam sive flagellum[7] tenebat, quod potius insigne deorum infernorum erat. Cruore enim gaudebat[8]. Sic P. Vergilius Maro poeta eam in Aeneidem inducit :
- "...saeuit medio in certamine Mauors
- caelatus ferro, tristesque ex aethere Dirae,
- et scissa gaudens uadit Discordia palla,
- quam cum sanguineo sequitur Bellona flagello." [9]
De templo in Campo Martio
[recensere | fontem recensere]In pugna quadam adversus Etruscos Appius Claudius Caecus templum deae Bellonae vovit, si victoriam daret. Victis hostibus aedes in Campo Martio extra moenia Urbis aedificata est, quod fieri solebat in numinibus bellicis, ne bellum civile intra muros cierent. Appius templum ipse dedicavit anno 296 a.C.n., cum consul iterum esset. In quo templo senatus saepe habitus est[10], praesertim cum senatores legatos exterarum nationum vel imperatores Romanos velut triumphum petituros audire vellent, quibus nisi imperio deposito in Urbem ingredi non licebat. Item, cum Romani longinquis hostibus bellum indicebant, ad quorum fines ire non iam expediebat, in area ante templum fetialis populi Romani hastam supra Columnam bellicam in agrum a captivo redemptum atque ideo agrum hosticum iudicatum rite iaciebat[11]. Quem ritum imperator Marcus Aurelius adhuc observabat[12].
Dies natalis huius templi (3 Iunii) Bellonae festus remansit.
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Ammianus Marcellinus, Res gestae XXI.5.1
- Dio Cassius libro L Historiae Romanae cap. 4 et libro LXXII cap. 33.
- Lactantius libro primo Divinarum Institutionum, capitulo vicesimo primo (16-17).
- Martialis Epigrammaton 12, 57,11.
- Minucius Felix Octavius XXX,4.
- Ovidius, libro sexto Fastorum 201-208.
- Plutarchus, Vita Sullae cap. 9 et 27.
- Seneca, Agamemno 81f.
- Tibullus libro primo Elegiarum VI,43-54.
- Titus Livius libro decimo Ab Urbe condita capite undevicesimo.
- Valerius Flaccus libro secundo Argonauticon II,228 necnon VI,60-64 et VII,635-636.
- Vergilius Aeneidos in cantu 8,703.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Sicut, ut apud Plautum et Horatium atque alios poetas et in legibus aliquibus legimus, duellum vetus pro bellum est vocabulum.
- ↑ Statius, Thebais V,155. Valerius Flaccus II,228. Arnobius III,26.
- ↑ Plutarchus, Sylla 9 et 27.
- ↑ CIL VI,3674a. Vide etiam Iuvenalem VI,512 : "Bellonae Matrisque deum chorus...". Lucanus I,565-567. Valerius Flaccus VII,635-636.
- ↑ Vermaseren, CCCA III,362. Item Corfinii CCCA IV,174 = CIL IX,346Textus (ad verbum "Publikation" imprime "CCCA-04, 00174")
- ↑ Valerius Flaccus III,60-64.
- ↑ Lucanus VII,568.
- ↑ Seneca, Agamemno 81 s.: "sequitur tristis / sanguinolenta Bellona manu"
- ↑ VIII, 700-703
- ↑ Senatus consultum de Bacchanalibus "apud aedem Duelonai" factum est (186 a.C.n.).
- ↑ Ita fecit Octavianus ipse, quia fetialis erat, cum Cleopatrae bellum indixit (Cassius Dio L,4).
- ↑ Dio Cassius apud Xiphilinum, Epitome 267.
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Imagines Bellonae in Musaeo Iconographico Warburgiano