Bellum Lapponiae
Bellum Lapponiae est nomen, quod generaliter datum est hostilitatibus inter Finniam et Germaniam in Lapponia a Septembri 1944 usque ad Aprilem 1945.
Ab initio aestatis 1943 summa imperia Germanica consilium ceperunt de possibilitate Finniae in pacem pactam cum Unione Sovietica inire; ii copias suas ad septentrionem removere voluerunt niccoli fodinas Petsamonis protectum. In hieme 1943–1944, Germani melioraverunt stratas a Norvegia septentrionali usque ad Finniam septentrionalem a labore captivorum (plerique in Europa meridionali capti sunt, et adhuc in veste aestivali; multi perduntur) et in hanc regionem repositoria condiderunt. Propterea Germani in Septembri 1944 praeparati sunt quando Finnia pacem fecit cum Unione Sovietica.
Dum Germaniae milites removebant ad septentrionalem, eius militia navalis pyrobolos subaquaneos in maribus prope Finniam posuit, et cum Operatione Tanne Ost temptavit Suursaarem Insulam in Sinu Finnico capere. Quamquam nonnulli Wehrmacht et officiarii Finnici pacate removere conati sunt, proelia inter copias Germanicas et Finnicas fuerunt antequam foedus praeliminare facta erat. Dimicationes intensificaverunt cum Finni postulatum Sovieticum expulsionis Germanorum sequi temptaverant. Situs Finnorum tunc erat similis ei Italicorum et Dacoromanorum, quibus post ad Socios liquentes necesse erat Germanos expellere. Difficultas erat in postulato Sovietico demobilizationis militium Finnicorum eodem tempore quod contra Germanos opus erat pugnare.
Generalis praefectus Finnicus Hialmar Siilasvuo, Suomussalmis victor, operationes contra Germanos duxit, et Octobri Novembrique 1944 e pleraque Finniae septentrionalis exegit, sed copiae Germanae, sub Generali Praefecto Lotharo Rendulic regiones magnas Finniae septentrionalis cum tactica terrae adustae vastaverunt. Plus quam tertia pars eorum aedium vexatae sunt, et caput provincialis Rovaniemi ad solum exustum est.
De hac pagina
Haec pagina fuit Translatio Hebdomadalis.