Bellum civile Iemeniense (anno 2015 incipiens)
Bellum civile Iemeniense (anno 2015 incipiens) | |
---|---|
Status militaris in Iemenia die 12 Februarii 2017 A Concilio rerum novarum et Concilio politico (Huthis) rectum A Ministerio Iemeniensi (regimine Hadi) et sociis (praecipue Arabia Saudiana) rectum Ab Ansar al-Sharia (Al-Qāʿida in paeninsula Arabiana) rectum A Civitate Islamica rectum | |
Annus: | Ab anno 2015 adhuc |
Locus: | Iemenia |
Fortuna: |
Bellum civile Iemeniense est bellum civile quod anno 2015 erupit inter duas factiones quae ambae se regimen Iemeniense constituere postulabant, variis sociis adiutantibus.[1] Exercitus Huthianus[2] qui Sanam, urbem capitalem, regit, cum copiis Alī ʿAbd Allāh Ṣāliḥ fidelibus sociatus, contra exercitum regiminis Abd Rabbuh Manṣūr Hādī qui urbem Adanam regit, pugnat. Al-Qāʿida in paeninsula Arabiana et Civitas Islamica etiam incursús fecerunt; nunc Al-Qāʿida varios tractus rurales et littorales regit.[3]
Saltem decem milia hominum interfecti, quadraginta milia vulnerati, tres milliones commoti sunt.[4][5]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Orkaby, Asher (25 Martii 2015). "Houthi Who?". Foreign Affairs.
- ↑ Vide Ephemeridis percontationem "Abdel-Malek Al Houthi, ducis rebellium Huthorum percontatio", ubi apparet nomen "Huthi". Die 19 Augusti anni 2023.
- ↑ "Yemen in Crisis". Council on Foreign Relations. 8 Iulii 2015.
- ↑ Ahmed Al-Haj, "Top UN official: 10,000 civilians killed in Yemen conflict", Associated Press, 16 Ianuarii 2017.
- ↑ "More than 3 million displaced in Yemen – joint UN agency report", 22 Augusti 2016.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Bellum civile Iemeniense spectant (Yemeni Civil War (2015), Yemeni Civil War (2014–present)). |