Bellum de successione Polonica
Appearance
Causa Belli de successione Polonica fuit mors regis Augusti II Saxoniae anno 1733. De eius successione Stanislaus I Leszczyński, qui anno 1704 rex iam creatus erat et pro quo Francia, Bavaria, Hispania et Sabaudia propugnaverunt, cum Augusto III Saxoniae, filio Augusti II, contendit, pro quo Austria, Russia et Saxonia propugnaverunt. Etsi de throno Poloniae disceptatum est, maxime in Italia proeliatum est.
Instrumentum pacis Vindobonensis, anno 1738, per quod Stanislaus Leszczyński dux Lotharingiae factus est, Ducatus Parmae et Placentiae Domui Habsburgensi tributus est, Regnum Neapolitanum Carolo Hispaniae regis filio tributum est et Augustus Saxoniae ut rex Poloniae notus est, belli finem attulit.